Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)
34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok
gratis providere, non tantum in itinere, verum etiam in loco, in quo continget, expectare permutationem. Quum primum vero ad confinia approximabitur commendans caesareus vel ipse Excellentissimus dominus generalis Transylvaniae, vel ejus subdelegatus, notificabit liic ipsius adventum, et de modalitate permutationis, scilicet de loco ac tempore conveniet cum reciproca satisfactione. Adlaborabitur, in quantum possibile erit, ut ad diem festum sancti Emerici proxime venturi, vel saltem ante finem futuri mensis Novembris, permutatio celsissimae principissae cum colonello atque obsidibus succedat. 2. Ad boc exequendum discedet statim generalis Heisler et ibit cum sufficienti comitiva in Transylvaniam. inde remittens duos Rittmaisteros, qui cum colonello Doria servient pro obsidibus praesentis tractatus, usque ad permutationem, in casu inobservantiae erunt captivi ad liberam dispositionem. Interim vero omnes tres tanquam obsides lioneste tractabuntur, et ab omni injuria defendentur. 3. Quae celsissimae principissae in tractatu Munkacsiensi fuerunt appromissa, manent inconcussa. Sic erit ipsi licitum sua bona mobilia, qualiacumque vel secuni ducere. pro quibus dabitur vectura, vel vendere, seu libere aliter disponere. Immobilium seu dotalium bonorum proventus poterit desinere atque disponere, juxta modalitates hactenus usitatas, de quibus decretum caesareum consignabitur in manus celsissimi principis Tokoly. 4. Magnifico domino Petroczy ac generoso domino Casparo Sandor sit licitum ad suas uxores, quilibet unum familiarem cum duobus servitoribus mittere, generoso dmno Yalentino Xemessanyi vero in persona ad suam conthoralem ire, pro quibus procurabitur a sua Majestate caesarea passus. ut cum comitiva et securitate, tam pro egressu. quam pro regressu sine ulla detentione itinerari valeant. Si vero dnus Petroczy ante acceptum passum vellet suam uxorem cum principissa ad se deferri curare. sit ipsi licitum, dabitur sic quoque sufficiens securitas. 5. XTt praefatae tres dominae ad suos maritos redire valeant, retinendo liberam dispositionem suarum rerum mobilium secum ipsas adferendo si lubet; immobilium vero usum, fructum retinere, et ubicunque locoruni subsistant ad se deferri curare; doniinae autem Petroczyanae bona, post mortem matris suae non periclitabuntur; sed sicut immediata successor pariformiter iis omnibus libere fruatur et quocunque locorum subsistet proventus illorum ad se deferre