Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)
34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok
curare poterit. De quibus decretum caesareum consignabitur in manus celsissimi principis Tokoly. 6. Anno praeterito occasione eliberationis aliquorum caesareanorum officialium ultra lytrum jam depositum. appromissum fuit a generali Heisler unum officialem. qui foret captivus ex Curuczonibus ac Transylvanis. exceptis personis dominorum Petroczy ac Sandor, eliberare. Praesenti ergo tractatu renovatur ac confirmatur jam facta necduni adimpleta obligatio. 7. Erit licitum celsissimo principi cum generali Heisler, expressum suum mittere in Transylvaniam, qui inde per postam cum homine praedicti generalis ibit Yiennam et inde revertetur libere ac sine impedimento expeditis suis negotiis, quando placebit praeter illum duos, vel tres. qui in via principissae inservire possint. 8. Rliecla Brandenburgica a vexillistro Truchses proniissa, pro qua cavebit generalis Heisler, celsissimae principissae consignabitur. 9. Praeter illa duo millia aureorum in Transylvania nuper exsoluta, solvent generalis Heisler et colonellus Doria adhuc quatuordecim millia aureorum, ex qua summa tantum assignabitur Yiennae in manus principissae, quantum ipsamet desideraverit. Supermanens summa tempore permutationis celsissimo principi assignetur, et insuper unum nobile carpentum cum septem equis. 10. Quandoquidem sumus omnes mortales, ad effectum ut iste tractatus irrevocabilis maneat, est etiam conclusum, quocl si unus ex duobus captivis, sit vel generalis Heisler. vel colonellus Doria ante permutationem moriatur, omnia ista cuncta manebunt rata et exequenda, excepto antecedenti, quod vivens tenebitur tantum clare in numerata effectiva pecunia septem millia aureorum. 11. Insuper centumquinquaginta aureos, quos Turcis cleposuit sua Celsitudo pro eliberando vexillistro e regimine Stharembergico in permutatione etiam deponentur ac restituentur. 12. Omnes officiales caesareani, seu gregarii sive captivi existentes statim eliberabuntur, et ad huc unus Hungaricus ductor, qui est apud dominum Petroczy captivus in libertatem dimittetur; e contra vero captivus Szantai a caesareanis eliberabitur, sicuti etiam vicecamerarius Malatinczki, si adhuc in captivitate detinetur. 13. Ad instantiam generalis Heisler celsissimus princeps concordavit cum Turca, apud quem comes Solari in