Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

tares mitteret. Verum Vizirius, si de deditione secuni agere decrevisset, ipsius esse respondit, certos ad se delegatos mittere. Hoc responso accepto, eodem die duo centuriones cum adiuncto conimissario in castra Turcica profecti sunt et in has inter illos et Kiaiabejum ac Sagargibassum aliosque Janizarorum duces praesente etiani Provizirio convenit con­ditiones, ut oppidum cum omni apparatu commeatuque bel­lico et Turcis Christianam tidem amplexis nec non servis ac subditis Turcicis, qui in oppido reperirentur, dedentur; Grermani, Hungari aliique milites praesidarii armati cum coniugibus et liberis impedimentisque omnibus salvi illae­sique egrederentur, concessis ad eorum devectionem centuni curribus, additoque praesidio et praefecto, quo abire vellent, deducturis; interim praesidiarii statim fossis munimentisque oppidi exterioribus decederent Janizarisque ea permitterent. Quod ubi factum, ad diem X. Septembris milites nonnulli pedites equitesque cum impedimentis ex oppido profecti sunt. Quum vero viae militaribus cuniculis interruptae cor­ruptaeque essent, accidit, ut aliquot everterentur frangeren­turque currus, unde, qui praecedebant, a ceteris aliquantum disiuncti, cuni ad extrema Turcarum castra pervenissent. pars eorum tam a deducentibus, quam ab aliis militibus Turcis spoliati, nonnulli occissi sunt et coniuges eorum liberique abducti, quorum numerus ignoratur. Vizirius au­tem, quum lioc acl aures eius pervenisset, statim praesi­diariis Germanis mandavit, ut in oppido subsisterent, postero­que die servatis ordinibus et cunctis rite dispositis excederent. vulgato interim per exercitum suum edicto, ut, qui de mili­tibus, coniugibus aut liberis Christianorum quemquam penes se haberet, intra XII. horarum spatium dimitteret ac restitueret, qui secus faceret, capital ei fore. Sed pauci eorum ad suos rediere. Eam ob causam duo supremi equi­tum praefecti ac magni Sultani nuntiorum princeps digni­tate deiecti et publici muneris capescendi incapaces decla­rati sunt, quod auctoritate sua milites in officio continere nequiissent. Oppidum illaesum atque integrum esse vidimus, siqui­dem Turcae, uti supra dictum. viginti triuni dierum spatio vix ad exterioris fossae supercilium cuniculos protulerant. Rogavi ego nonnullos e militaribus de praesidio ducibus, quae tam festinatae deditionis causa fuisset? Responderunt. quod nulla auxilii spes et mandatum ad ipsos perlatum esset, uti oppidum dederent ac conservationi militum pro­spicerent. Certe mirari satis nequeo. cum omnes aditus

Next

/
Oldalképek
Tartalom