Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

diligentissime obsaepti obsessique fuerint, qui fieri potuerit. ut quis ad eos cum hoc mandato pertransierit. Post praesidii ex oppido discessum interpreti Gallico imperatarum est, ut Gallos de praesidio, quorum forte numerus aliquot centenorum fuit, ad transitum in castra Turcica invitaret ; verum quindecim tantum transiere, quo­rum quinque religionem Gallicam Turcica mutaverunt. reliqui Constantinopolin abiere. Et quod hanc gentem atti­net. bona fide Excellentiae Yestrae affirmare possum, frater­nam ipsos Turcis fidem atque operam praestare. Ad diem XIL Galilus praefectus cum Albanis suis liinc se ad Sultanum Galga contulit, suas cum illius copiis eoniuncturus. Hodie vero, qui XVI. Septembris, Yizirius castra movet eo animo atque spe fore, uti intra paucos dies Semendria potiatur, qua capta, Taurunum aggressurus est, quod mihi quidem inceptum asperum et difficile vide­tur, cum tempus anni intempestivum et baud exiguuni clanculum sese subducentium militum numerum considero. Exe m plum alteri us ab eodem epistolae ad d i e m XIII. Octobris. Deditionem Xissae proximis inde litteris Excellentiae Yestrae exposui, hisce, quae post evenere, explicabo. Ad diem XVI. Septembris Semendriam coeptum iter est et ad diem XXY. castra urbi admota sunt, quam ad diem XXVII. ante exspectatum Albani Janizarique, porta, qua ad Humen itur, vi summa expugnata, irruperunt et Universum praesidium, quod 250 erat Germanorum, nemini parcentes trucidaverunt. Ad diem XXX. motis castris, Taurunum versus iter fecimus eademque vespera ad octavum ab urbe lapidem castra metati, postridie undique eam cinximus. Cum vero ad usque octavum Octobris multa cum virtute defendere­tur, permittente divino numine, invictum illud munimentum (humano more loquor) omni arte permunitum in Turcarum venit potestatem. Eodem die servus, Turca ex urbe in Albanorum stativa transfugus et a Galilo praefecto exac­tissime interrogatus examinatusque, turrim in urbe osten­dit, in qua magna vis pulveris pyrii esset recondita. Bombis igitur in earn directis, tectum, quod ex ligno erat, statini ignem concepit eoque per urbem dedito hora circiter pome­ridiana tertia universa interior urbs flammis et ignibus colluxit turrisque vi pulveris in altum dissiliens ita omnes

Next

/
Oldalképek
Tartalom