Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)
34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok
chorum et Tockelaeanorum conducatas copias vix quindecim hominum armatorum millia explevisse. Tockelaeus captivos maiores minoresque duces cunctos penes se retinet, transmissis tantum viginti signis militaribus ad Vizirium, quae ille eopse die una cum expugnati intra sextum diem Viminatii nuntio ad magnum Sultanum misit. Vizirium vero Tockelaeo scripsisse, aiunt, de mittendo ad se Heislero; at illum respondisse, eo sibi cum primis opus esse, cum ad Transylvaniam subigendam, tum ad coniugem suam principem Ragotshy recuperandam. In Cerkisii Achmetis locum paulo ante memoratus Fonducus Mustafa suffectus est. Ad diem V. Septembris. Gralga Sultanus ad colloquium Vizirii publice admissus et ab eodem insigni equo, ephippio et phaleris ditissime exornato necnon acinace gemmato ac talari veste murinis pellibus duplicata donatus est. Familiaribus et comitatui ad ducentas talares de more idem Vizirius dari iussit. Sultanus vero cum Kiamankisio et duobus aliis praefectis Turcicis ad diem VIII. oppugnatum Semendriam profectus est cum duobus Turcarum millibus et decem tormentis campestribus. Ad diem VII. Vizirius unum de Capigibassis ad exercitus Transylvanici praefectum Mustafam Fonducum et ad Tockelaeum in Transylvaniam misit, talarem cuique vestem murinis pellibus ornatam et aliquam multas simplices ceteris minoribus ducibus ac praefectis munus delaturum. Valachorum ibidem principi eiusque comitatui novem aliae talares simul transmissae sunt. Hac occasione usus, centurio quidam (xallus hinc una cum ipso in Transylvaniam abiit, qui anno proximo cum Tockelaeo Sophiam venerat et cum legato Gallico Constantinopolin profectus, inde in Gralliam traiecerat. Nunc autem cursu publico Constantinopolin reversus, huc venerat, multa de Gallorum victoriis iactitans, quas de Batavis et Anglis reportaverunt. Addebat his interpres Grallicus Fontonus: exercitum Batavorum sub Waldeckio duce a Grallis in fugam actum, duodecim millia caesa, octo capta esse, mari quoque coniunctas Anglorum Batavorumque classes pulsas fugatasque. At lioc alii verum esse negant; contra ea Gruilielmum regem Hiberniam imperio suo subiecisse, refugiente in Gralliam post acceptam cladem rege Jacobo. Ad haec a Grallis nil affertur, nisi quod certum nullum huius rei a legato Grallico nuntium acceperint. Ad diem IX. Praefectus Xissae tul)icinem ad Gralilum Pascia de deditione misit aequis honestisque conditionibus facienda et ut Vizirius in eam rem tres ad se duces mili-