Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

Quarto: Lippam autem devectus. singuli lapides ven­dentur 30 polturis, sive 90 nummis. quamvis hactenus 40 polturis venditi sint. Et haec omnia ita intelliguntur. ut ex praespecificatis pretiis nihil occasione vectigalis, aut tricesimae nomine. vel alio quocunque sub colore decerpatur. sed pure et integre ([uaestorihus cedat. Quod vero ratione, quibus istud pretium innititur, attinet, sunt hae, nempe: 1. Quantitas salis, nempe Maramarosiensem mensuram 20 libris superans. 2. Locorum magna distantia et multae vecturarum difficultates, expensae. damna ac pericula. quae ex parte Transylvanica suscipi debent. Quibus probe consideratis, putamus neminem commer­ciorum gnarum determinata pretia deputaturum. Quod ad alias merces, nimirum ceram, boves, argen­tuni vivum et si quae aliae inveniantur, laborant de facto domini status, ut certum commerciorum collegium, sive societas erigatur et in bonum ordinem redigatur. Cujus etiam statutorum ac legum cum necessariis suis requisitis suae sacratissimae Majestati exhibendorum benig­nissimam contirniationem et approbationeni a sua sacratis­sima Majestate quam humillime suo tempore expectant. Quo facto totis viribus annitentur, ut onmia com­mercia, quae ipsorum labore venalibus ex Transylvania evehendis fieri i)oterunt, quantum sine manifesto Transyl­vaniae damno fieri poterit, versus Hungariam et alias haere­ditarias sacratissimae Majestatis provincias deriventur. Exspectantes vicissim, ut de omnibus necessariis mer­cibus in Transylvaniam ex [talia. Batavia et undecunque invehi solitis, ab excelsa sacratissimae suae Mattis camera aulica provideatur, prouti superinde cum contento partium conveniri poterit. Tn cujus rei majus robur et fidem pro­jecturn hoc praesens in duplo exarari curavimus, quoruni unum prae manibus praefati domini ablegati, alterum vero prae manibus illustris deputationis Transylvanicae maneat. et interea sigillis nostris ac manuum subscriptionilms c-or­roboravinius. Actum Fagarasini. die 1. Maji, Stylo novo anno l(i9(». Matthias Adamus a Uroseck. m. }). (P. H.) Nicolaus de Bethlen. m. p. (P. H.) Petrus Alvinczi. m. p. (P. H.) lEredetije az Erd. Muz.-Egylet birt. Kemeny-gyujt. 35. kot.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom