Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

276 ERDELYI ORSZAGGYULESI EMLEKEK. c) 1689. aug. 7. Serenissime et potentissime princeps! Jam novellae nihil aliud sonant, quam de obsidione Mogontina et Bolmensi. sicut putatur, adhuc satis nostri habebunt ad agendum. Dicitur, quod elector Saxoniae in quodam excursu in tali periculo fuerit, ut illum vixnon ad civitatem Mogontinum accepissent, si non suorum forti­tudo in extremis superasset et illum liberasset. Ante Bohn semper est elector Brandenburgicus cum suis copiis et aliquot millibus Monsterbergensium etiam aliorum militum portant illi, quod velint, per bombas munitionem cogere. Gallici exercitus tantum modo quaerunt loca fraudulenta, sperantes, quod nostri se debilitabunt et ipsi circa tempus hyemale iterum agere poterunt. Anglica et Hollandica clas­sis est ita fortiter in mari, ut Galli maximas vires adhi­bere debeant portus maris circumdare, siquidem summa salus Gralliae in hoc consistit, ne Angli descendant ex mari, quia Galli ex illa parte nullam magnam munitionem habent et Angli usque ad cor, seu medium Galliae pervenirent. Dethronatus rex Jacobus habet adhuc multos adhaerentes in Hybernia, videtur autem acsi regnans propter illum non esset in magnis curis, quia suas bellicas expeditiones magis contra exteriores, quam interiores hostes dirigit. De ponti­ficis reconvalescentia habetur quidem bona spes, quia vero senectus est praesens, timet sibi tota Christianitas de illo. In I ngaria hoc anno vix agetur offensive. Hollandi. Angli et alii confoederati intendunt et maxime iiistant apud cae­saream majestatem facere pacem cum Turcis; quia modo Gallorum progressus non succedunt et in Turcico regno adhuc rebelliones continuant, exinde putatur hoc anno adhuc pacem Turcae inibunt. In continuas gratias et clementias ine humillime recommendans, permaneo Serenissime et clementissime princeps, Serenitatis Yrae Yiennae. die 7. Augusti 1689. devotissimus et humillimus servus Christophorus de Schmettau. (Eredetije az Erdelyi Muzeum-E. birt. Kemeny-gyujt. 35. kot.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom