Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

d) 1689. aug. 11. Serenissime et clementissime princeps! Hisce transmitto novellas aliquas. Particulares vix habentur. Iter suarum caesarearum majestatum, sicut audi­tur, adhuc feliciter succedit. Putatur vero, quod Neubur­gum, sicut intentio erat, propter ibi copulandam reginam Hispaniae conjugem, non sint profecturae, quia plenipoten­tiarius regis Hispaniae comes a Mansfeldt necdum com­paret; etiam ab illo tempore, a quo ex Portugalia a Lis­sabon discessit, nulla ulterior de illo habetur informatio. quod diversa judicia et opiniones causat. Hic adhuc prae­sens Turcica legatio proxime Jaurinum ducetur et ibi usque ad ulteriora detinebitur, permaneo Serenissime et clementissime princeps, Serenitatis Yestrae Yiennae, die 11. Augusti 1689. devotissimus et humillimus servus Christiphorus de Schmettau. (Eredetije az Erdelyi Muzeum-Egyl. birtokaban. Kemeny-gyujt. 35. kot.) e) 1689. aug. 28. Serenissime et potentissime princeps! Ad pedes Serenitatis Yestrae dnus Fekete, portator harum literarum deponet horologia, quae quod ad placitum Serenitatis Yestrae sint, maxime opto, meque ad continuas clementias humillime commendo, permanens Serenissime et clementissime princeps, Serenitatis Yrae Yiennae, 28. Augusti 1689. devotissimus et humillimus servus Christophorus Sclimettau. (Eredetije az Erdelyi Muzeum-Egyl. birtokaban. Kemeny-gyujt. 35. kot.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom