Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

clementibus mihi exhibitis ab Serenitate Vestra in Tran­sylvania. hoc possum assecurare, quod pro longa vita et felici regimine Serenitatis Yestrae maxima cum devotione ad deum ter optimum perpetue, quamdiu vixero. exorabo. permaneoque Serenissime et clementissime princeps, Serenitatis Vrae Viennae, 31. Julii 1689. servus humillimus Christophorus de Schmettau, m. p. (Eredetije az Erdelyi Muzeum-E. birt. Kemeny-gyujt. 35. kot.) b) 1689. aug. 4. Serenissime et clementissime princeps! Mogontinum et Bohnuni dux Lottaringiae et ser. ele­ctor Brandenburgicus adhuc obsidione cingunt sperantque fortalitia haec tandem expugnare. Classes Hollandicae et Anglicae nullas operationes hactenus fecerunt. Helvetici protestantes murmurant contra catholicos, accusant ipsos de aliquibis rebus, quae contrariantur fidem inter illos erec­tam. Gralis Caraffa prima hujus mensis ab hinc abivit et sperat post 2. hebdomadas in exercitu ducis Lottaringiae esse. Ex Hungaria scribitur seraskierum non esse fortiorem 30 m. hominum. Fama portaret, quod vezerius 50 m. homi­num in itinere esset. Caesarei tamen optimam spem illorum ex parte demonstrant. Princeps Ludovicus Badensis etiam in intentione habebat transeundi fluvium Moravam et ine­undi proelium cum hoste. Moscoviticus ablegatus ante tres dies hinc Poloniam versus abiit, accepit dona et assecura­tiones. quod sua niajestas inscito Czarorum pacem cum Turcis inire non velit. Papa est valde aegrotus. Ad con­tinuas clementias Serenitatis Vestrae me humillime recom­mendo. permaneoque Serenissime et clementissime princeps, Serenitatis Vrae Viennae. 4. Augusti 1689. servus devinctissimus humillimus Christophorus de Schmettau. (Eredetije az Erdelyi Muzeum-E. birt. Kemeny-gyujt. 35. kot.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom