Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 18. 1683-1686 (Budapest, 1895)
32. fejezet: 1683-1686 - Törvények és okiratok
f) 1683. aug. 17. A nádor opinio ja. Opinio quoad expeditionem ablegati p r i ncipis Transylvaniae Ladislai Vaida Passavii die 17. Augusti 1683. Cum principis Transylvaniae ablegatus a longo jam tempore moretur ob nuperrimum Yiennae factum discessum Yrae Sacratissimae Majestatis et necdum sit expeditus, videoque non modicum esse commodum sacratissimae Yestrae Majestatis ac etiam regni, si quantocius expediatur, necessarium esse duxi, ut breviter humillimam opinionem meam quoad ejus expeditionem subnectam. Et primo quidem M. A'. S. non dubito, quin ad literas principis sit benignum datura responsum, et quod si clementissime placeret, posset M. Y. Sacr. se ad literas meas ipsi scribendas referre et in generalibus terminis eundem in suam clementissimam protectionem accipere volle et quod ex me uberius sit intellecturus mentem M. V. S. Ego vero scriberem ipsi. quod Christianus exercitus conjungatur et nunc tempus affulgeat ipsi quoque jugum Turcicum excutiendi, principesque Yalachiae, Moldáviáé ad societatem belli invitandi. possetque liac occasione dilatare etiam territórium suum Yaradinum, aliaque loca recuperandi pulcherrima affulgeret occasio et dummodo sincere velit, M. Y. Sacr. parata est eidem fidem suam Caesaream et regiam dare, quod in Cliristiano foedere sit includendus, nec ipso excluso, cum Turca ullam pacem sit M. Y. Sacr. factura. Quod si vero magis ipsi arrideat, posset Tökölium impetere et lucrum sat magnum sibi comparare, quod ipsum etiam M. Y. Sacr. gratum accidet, ubi ex benigna M. Y. Sacr. annuentia fidem etiam meam eidem per literas praestarem, adiungendo, quatenus se cum serenissimo rege Poloniae etiam bene intelligat, uberiores inde accepturus informationes et assecurationes. Sicque statim expediri deberet hie ablegatus et recta via mitti ad serenissimum regem Poloniae, cui etiam necessarium esset, ut M. quoque Y. Sacr. scribat, recommendando negotium hocce Poloniae etiam proficuum, quo in puncto posset excellentissimus dominus comes Lafeocz (?) informationem dare pleniorem. (Fogalmazvány a nádor saját kezével, az Esterházyak fraknói lt.)