Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 17. 1679-1682 (Budapest, 1894)

31. fejezet: 1679-1683 - Törvények és okiratok

ciplinae et congruo regimini repugnet (super quoruni prae­tacta discordia Vestram quoque Excellentiani non paucis informavi) et infoelicem sortiatur eventum, an mihi imputan­dum sit? Proxime quod negotium obtinet ipsorum, deum obtestor, universas facultates ofticiorum meorum juxta pos­sibilitatis meae exigentiam promovendo et complanando fideliter praestiti, inposterum quoque meam erga potentis­simae imperatoriae majestatis, Vestraeque Excellentiae favo­rem ingenue observaturus dexteritatem, atque insuper uiiga­ros etiam in fidelitate potentissimae imperatoriae majestatis debita conservare satagam ; cognita tamen jam ipsorum discordia, pertesioneque ut plurimum tanti exilii, metuen­dum, ne alii dolosis verbis, alii placidis oblationibus, alii vero stratagematibus forte bellicis decipiantur, domentur, aut dispergantur, cum testibus literarum interceptarum tenoribus hostes ejusdem potentissimae imperatoriae niaje­statis (ipso quoque Pontifice romanorum consilio opibusque in id intendente) undique unionem Gallorum aliarumque gentium communionem ac bella intensissima adversus ejus­dem imperatoriam majestatem machinentur, quo pacto qeuis et cui futurus hungaricarum rerum eventus imputandus erit altissimae excellentiae vestrae committo censurae. Ob hoe igitur etsi adverso conceperim animo, annuente etiam illu­strissimo domino Szerdario, armisticium ineundum (servatis tamen ungarorum fidelitatis debitae argumentis) domino Tokolyio intimavi; hibernationi ungarorum sine molestia confiniorum potentissimi imperatoris fienda consulturus, quo bene disposito utrinque componentur adversarii; atque interea si potentissimae imperatoriae majestati Vestraeque Excellentiae visum fuerit, per placida media negotium eorundem componendum tractare licebit. Postremum idque durissimum Excellentiae Vestrae mandatum deputationem quartiriorum ungarorum in confiniis Transylvanicis comme­morans inauditum mihi intonuit; etiamsi ei, in id ipsum exequendo perferendoque minime essemus impares. Gum tamen arma Transylvaniae potiori ex parte in confiniis ejus­dem ut praetactum est excubias agant, alii vero tributo annuali congerendo operam navent, lumini quoque naturae alienum videtur regno tantis involuto vicissitudinibus quos­piam quartirio sublevare. Sed quod majus est, canones Transylvaniae a potentissima imperatoria majestate robo­rati et hactenus observati, quomodo possent violationi exponi sine immortalis eiusdem majestatis memoriae difficultate ? Verum deum ipsum testem invoco, adeo exhausta tota Transylvania jacet, ut etiam si praetactis aliisque grava-

Next

/
Oldalképek
Tartalom