Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
442 ERDKLYI ORSZAOGTULEST EMLEKEK. stulata fuisset, ille quidem verbotenus, in quantum poterat, libenter expedire satagebat. Yerum copiam eoruudem postulanti, quatenus in scriptis postmodum ad illa omnia ampliorum posset nancisci resolvendi campum, deliberatum diu, tandem majori ex voto conclusum ita: tametsi posset observari animis hominum. ne idem quoque dominus ad exemplum dni Pauli Beldi et sociorum magnatum fuga sibi consuleret, de aresto posset provideri; quia tamen non in tantum privatae ipsius personae dedecus et incommoditatem exinde subsecuturam intuentes; quam bono publicae libertatis nobilitaris consulentes, ne ex hoc res mali exempli consequatur, dum hac occasione potius ad remedendam libertatis omnium statuum jacturam ad praesentia comitia primario fine contiuxissent; ideo praeter arestum dnus Kapi sit paratus post triduum rationem reddendi exactam totius itinerationis suae juxta regni articulum; interim iiscalis regni director agat, quod sui interest; uti et certificatus postmodum est per dnos tabulae suae celsnis judiciariae scribas et juratos notarios. Sequentia eventus docebit. Die 19. Confluentibus de mane, communi omnium voto dispersi sunt ad sua quique competentia hospitia pro compilandis postulationum suarum punctis juxta instructiones a suis principalibus sibi datas. Et dies liaec transsumitur in hoc. Die 20. utpote dominica, peraguntur res ex ritu dominicae. Die 21. Confluentibus de more circa horam octavam ad locum consvetum, idest templum oppidanum dnis statibus, iisdemque ibidem modico temporis intervallo praestolantibus cum certa quadam consignatione, adest nuncius celsnii principis spectlis ac magcus Ladislaus Gyulafti de Ratoth, primarius aulae ejusdem celsnis familiaris, verbo suae celsnis impositioneque ejusdem significans: velle suam celsitudinem illico praesentari neoconsiliarios recenter iuxta placituni ejusdem ab eadem sua celsne creatos ac etiam neocancellarium regni praesentari. Prouti post quadrantem horae adest speetlis ac magcus dnus Joannes Haller de Hallerko etc. et dnus Stephanus Xalaczi de eadem aulae magister suae celsnis etc. atque verbo principali suae celsnis dnis statibus omnia prospera apprecans signiticat, quatenus sua celsdo principalis cernens defectum consiliariorum suorum intimorum, adeoque de paterna sui in permansionem hujus patriae prosperitatis permansione, atque boni publici. placuit indecedaneorum consiliariorum locum adlegi sequentes: dnum nimirum Wolffgangum Bethlen in recenter demortui Joannis