Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
Betlilen, fratris sui patruelis et cancellarii locum in regni cancellariuni; Sigismundum Mikola de Szamosffalva; Gregorium Bethlen de Keresd capitaneum sedis Siculicalis Vdvarhely, Joannem Xemes de (iires helyj capitaneum trium sedium Siculicalium Sepsi, Kezdi et Orbai. ac amplmum prudentem ac circumspectum dnum Mathiam Zemriger judicem regium Cibiniensem in consiliarios regni denominant atque praesentant. similem in modum dnum Clementem Mikes de Zabola in regni protonotarium, dnos vero Joannem Petki, Joannem Tholdalaghi, Joannem Daczo, Michaelem Barcsai et Michaelem Daniel in tabulae judiciariae assessores annunciantes, qui deposito de more ratione officiorum suorum juramentorum suorum singillatim sacramento, ad condigna quique loca sua per dnum praesidem collocantur, Quo peracto tandem spectlis ac magcus dnus Greorgius Kapi instat universis dnis ordinibus, quatenus ille recognoscens se esse hominem et creaturam infirmam casuique obnoxiam, neque libenter velle via juris decertare cum dno suo, imo malle demereri humillimis suis meritis gratiam et clementiam suae celsnis principalis, rogat, obtestatur dnos regnicolas, quatenus iidem respicientes multiformiter volubilem mundi hujus statum ac unus quisque etiam eorum. quid de se futurum contingere poterit, aequa ratione considerantes, velint intercedere apud suam celsnem, quatenus eadem sua celsdo causam illam ratione supranotatorum punctorum per dnum fiscalem directorem contra se motam et inchoatam ex principalis suae clementiae plenitudine remittere clementer dignaretur. Cujus submissa instantia dni status et ordines benigne exaudita, recedente paululum dno supplicante, communi tandem suffragio, quatenus sese interponerent atque pro eodem intercederent, dignum judicantes, in liunc finem decernunt ex utrisque statibus et ordinibus certas quasdam personas huic muneri accommodas, qui sequenti mane hocce peragerent. Die 22. Ita(]iie laborantibus in hoc apud suam celsnem strenue iisdem dnis hoc fine delegatis, coriphaeum inter eos agente dno neocancellario, reportant tandem sese niliil omnino apud suam celsnem licet animitus et ex sincero corde laborassent, efficere potuisse, quinimo cum summo animi motu et vehementi indignatione taliter suam celsnem dnis statibus renunciasse; qua nam de causa hoc rerum dni status cordi non ducerent ? cur in rebus tam arduis ac certam omnino totius patriae et per hoc suae quoque celsni intempestive praeveniatur. ruinam et perniciem creantibus, tam segniter occurrere vellent, cum pro certo sciant se cum toto