Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)

30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok

De cetero quia post prandium erat, omnia ibant secun­dum vim et effectum vini. Unus enim objurgabat alterum. alter contendebat cum altero, ita ut ablegati cottuum quia per dnum Bethlen Gergely objurgati et reprehensi fuerant. quod unus et alter eorum ratione hujus materiae auderet de hoc mentionem facere et loqui. frustra reponentibus ipsis. non unum et alterum ac unam privatam personam, sed quia non possent simul omnes loqui, per illam singularem per­sonam omnium unanimem proferentem sensum, loqui sese omnes et totam communitatem dnorum statuum, utpote quia primario et ante omnia hoc fine fuissent expediti et ablegati ex suis comitatibus et sedibus ut hoc curarent. urgerent et serio proponerent. Verum et ad hoc rursus contentiose per eundem dnum Gregorium Bethlen objurgati, tandeni excla­mare coacti sunt cui nam ergo esset bono legatos venire ad comitia, dum vel a singulari persona sic tractarentur et tali in honore haberentur atque exciperentur. Bes vide­batur omnibus certe satis acris et amara. Quales prodent fructus, tempora, utinam 11011 ad omnium communem perni­ciem! docebunt. His ita peractis dissolvuntur. Die 17. Coafhientibus mane dnis statibus per legatum dni consiliarii a sua celsne expetuntur, qui a sua celsne deorsum missi, quatenus de punctis contributionis annualis regni tractaretur, ageretur et concluderetur; quia vero ratio exactionis de praecedentis anni contributionis difficultatibus non erat perfecta, facta in hoc dilatione. Tandem ablegati dnae principissae Kakoczianae dnae Sophiae Bathori meritum legationis suae proponunt: quatenus juxta factam ante aliquot dies verbis dnae principissae petitionem, eorum, quia videlicet in comitiis praecedentis anni regnum bona Som­lyaina suae celsnis restituenda compromiserat, dum modo pecunia seu sunima per suam celsnem deponeretur: itaque jam volens sua celsdo summam eandem in arce Huszt dele­gatis ab hoc regno in liunc fiuem cuni congruentibus quie­tantionalibus lianc materiam spectantibus deponere, ideo desiderarent merito, quatenus regnum hoc seu regnicolae eidem suae promissioni ad aliquem diem affuturi proxime mensis Januarii ex communi omniuni voto praefigendum vel­lent satisfacere, ipsique suae celsnis principalis voti compotes redditi ad suam celsnem dominamque principem possent revertere. Hoc super proposito antequam discursus fieret. procuratores dnorum bona Somlyaina nunc possidentium reposuerunt taliter: quoniam medio tempore postquam bona illa Somlyaina ob certas causas fidejussionis scilicet etc. dno Georgio Gyeroffi fuissent adjudicata. occupataque ab eodem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom