Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)

30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok

interdum ad hoc usque tempus perquam variorum posses­sorum manibus devoluta. nunc tandem sub recentissimi pos­sidentis existerent, quorum ratione idem modernus dnus possidens quia ad lianc querimoniam neque citatus, neque certificatus esset, quocl tamen nobilitaris praerogativa expo­sceret. quo fine praesentia quoque comitia vel maxime conti­nuarentur, ideo ad praemissam dnae principissae per able­gatos suos factam propositionem. qualiter et an possit pro voto dari resolutio, committerent judicio inclyti regni. Super hoc deliberaturi, dni status ambas partes secedere jubent. Quibus digressis, j:>ost varios discursus, accersitis partibus deliberatio seu resolutio partim per dnum protonotariuni Joannem Kendi, partim per ipsummet et quidem majori ex parte dnum Michaelem Teleki datur talis: Quamvis nobilis nonnisi legitime citatus et certificatus in libero hoc regno respondere tenetur, quam quidem viam erga dnum modernum possessoreni dni querulantes praetermisissent, ideo si ad meritum rei propositae respondendum esset, merito obverti posset; quia vero in ditionibus signanter Munka­csianis dnae principissae Rakoczianae homines et incolae Trannenses citra jura regni capiuntur, caeduntur, mactantur. depraedantur, bonaque eorundem rapiuntur et dissipantur, prouti non ita quoque pridem in recenti exemplo et antea saepius contigit, super quibus requisita dna principissa et officiales ejus multis vicibus per celsmum principem, regnum. regnique officiales admoniti fuissent; ac ne vel responsum. multoque minus revisionem seu discussionem causae, conten­tationemque hoc minus obtinere potuissent, ideo nec dna principissa in lioc, vel etiam alio negotio ullo resolutionem a dnis regnicolis potest expectare, sperareque ullam, nec unquam, priusquam querulantibus ex hoc regno erga suam celsnem vel ejus homines, aliosque in Hungaria potentiarios (contra quos etiani promiscue plurimae undique institue­bantur querelae) ex asse satisfieret. Quo illi audito licet dnus Kerszeghi aliquid quidem reponere satagebat, sed quia praemissarum omnium fere primarius author et causa ipse perhibebatur ad faciem dnae apud dnam principissam, ideo obmutescentes tantum, conticuerunt etc. etc. Post hoc exordiens verba dnus Bethlen Farkas queru­labundus proponebat taliter, quod quamvis indigenae et ex alieno regno, uti et Huiigariae hucusque querulandi ex quocunque negotio causa ad hoc regnum, uti quotidiana experientia testaretur, honestae semper resolutiones, imo et contentationes fierent, factaeque essent semper, uti recenter cum dno Balassa factum est. tolerando tamen liaud aequum

Next

/
Oldalképek
Tartalom