Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
<i. Ex porta Otthomanica hoc auditur, quod ille velit continuare initum foedus cuni imperatore ante 13 annos, nec velle succurrere aliter Ungaris, nisi patiendo illos sub ditione sua, cum confugerint ad portam Otthomanicam. 7. Meo videre et prout etiam ex certis hominibus intellexi, possunt esse in superiori Ungaria Germanorum et Croatorum octo vel summum novem millia, ex quibus possunt quinque millia ad campum prodire! 8. Alios ego, ita me deus amet et salvet, in dictis, tredecim comitatibus nescio ita esse adversos Ungaris exulibus seu ex plebanis, seu ex baronibus, dominabus, nobilibus, nisi qui sibi intimos habent Jesuvitas, ut domus Rakocziana, alii certo interne gemunt hunc Ungarorum deploratum statum, ardenterque cupiunt felicem tandem reparationem. 9. Supponat certo Uma Dnio Yra, quod ego sim unus plebanus, qui nunquam interfui magnatum consiliis, qui sunt igitur illi, qui contra cels. principem Transylvaniae adversa consilia tractant cum Germanis, mutuasque habeant correspondentias nescio, alias si scirem genuine faterer. 10. Hoc audivi in discursu, quando proferebatur futura pacilicatio inter Germanos et Ungaros. Hoc intendunt, inquit exules Ungari in stabiliatione pacis, ut Germanus totaliter exeat ex regno Ungariae, Jesuvitae quoque ablata restituantur cum refusione damni medio tempore facti, templa similiter omnia restituantur, magistratus ungaricus ut ut noininandus reparetur! Ad hoc sic est responsum in discursu: Bene faciunt, quod multum petant, quia aliquid ex multis obtinebunt. Sed ut sua Mtas militem suum totaliter educat, hoc 11011 faciet, imo parata est potius sua Mtas cum sui manifesto detrimento cum Gallo facere pacem, quam contra authoritatem imperatoriam cedere subditis suis. Et liaec ad puncta. — Coeterum hoc ego saepius audivi, quod quamprimum vel debellabit Poloniam porta Otthomanica, vel certam pacem inierit cum illis, extunc aggredietur Germaniam, sed integrum hoc 11011 efficiet, non dabit apertum succursum Ungaris exulibus, de lege enim sua cum duobus tribus monarchis 11011 apponet simul offensive. Hoc quoque est certum, quod cis et transdanubiani Ungai i utriusque status graviter sentiant contributionem, repartionem accisam, proinde occasionem duntaxat expectant, parati obviare praejudicioso nialo, jurium et antiquarum libertaium regni Ungariae, dummodo habeant modum. Sed et hoc audivi, quod et haereditariae provinciae imperatoris vix vix jam ferre prosint graves contributiones, ex quo data occasione quid sequi possit, judicet prudens judicium.