Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)

30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok

caremus, cum nullum residentiae ibidem suae videamus, imo verendum sit, an nobiscum ipsi jam tuto correspondere liceret? Causa itaque nostra aibitro deo permissa Illustri­tatem Vestram optime valere cupimus. Datum in palatio nostro Javoroviensi die 29-a Junii Anno 1676. regni vero nostri anno tertio. Joannes rex mp. (Másolat, Torma K. gyűjteménye 171. 1.) m) 1676. júl. 11. Apafi válasza a lengyel királynak. Serenissima Regia Majestas! Domine domine benignissime. Acceptis jam pridem serenissimae Regiae Majestatis Vestrae literis, perspectaque regia voluntate per ablegatum suum generosum Dominum Joannem a Gysa ratione pacis Polono-Ottomannicae, quantum in promovenda ea allabora­verim. ut ad vota Serenissimae Regiae Majestatis Vestrae Studium et promtitudinem meani compertam reddere possem, notum esse non ambigo, quid nihilominus tot tantisque sollicitationibus obtinere potuerim, quidve a serenissima Ottómannorum porta receperim, quae tandem impedierint obstacula, quominus desiderata pax optato cum fine ad umbilicum deduci potuisset, ex inclusis illustrissimi domini magni vezerii literis, extractoque literarum residentis mei in praetacta porta pronunc existentis luculenter patebit. Quid porro Serenissimae Regiae Majestatis Vestrae hoc in negotio serenissiniaeque reipublicae Polonae a re visum fuerit, parato semper praestolabor animo. nihil operi, nil denique (si quae placuerint) dehinc etiam parcituri labori. Interim operae pretium ar bitrarer, si inchoatam nec per­fectam hactenus pacificationem ulterius quoque opportunis quibusvis mediis prosequi vellet Serenissima Majestas Vestra, ne forte labefactatis serenissimae reibublicae Polonae rebus, luctuoso vel Hungarorum exemplo tristes fortunae vicissitudi­nes et volubiles rerum progressus serali tandem suo damno experiri et post fata quasi pullatas ad inchoanda negotia denuo admovere manus debeant ac teneantur. Ceterum diffiteri non possum me non mediocriter a praefato Sere­nissimae Regiae Majestatis Vestrae ablegato disgustatum fuisse, quem in honorem Serenissimae Regiae Majestatis

Next

/
Oldalképek
Tartalom