Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
Yestrae singulari benevolentia complecti, omnique honoris studio amplecti paratus fueram; nescio tamen, quo ductus affectu, in derogamen mei a Serenissima Regia Majestate Yestra pro sustentatione sua pecuniam sollicitare non erubuit, cum ex superabundanti ipsi de omnibus et dragoneriis sibi adjunctis omniumque equis laute provisum fuerit, et quod maximum, minaces subinde denotabat voces, et nescio quae non regno Transylvaniae intentabat mala. De literis vero interceptis, ut praetendit, jure merito conqueri non potest, cum omnes illae ad loca debita fuerint fideliter transmissae praeter quasdam famam et honorem meum verberantes. Fateor, Serenissime Rex, aegre manus liuic calamo nie admovisse, singularis tamen Regiae Majestatis benignitas meaque erga se obligatio eo induxit, ut liaec demisse Serenissimae Regiae Majestati Yestrae detegerem. Interim me sibi devotum et ad quaevis obsequii genera pro bono totius Christianitatis obligatum perbenigne sciat, demisse velim. Felices de reliquo ac prosperos rerum successus Regiae Majestati Yestrae apprecans. Datum in Castro meo Radnoth, die 11-a mensis Julii anno dni 1676. Serenissimae Regiae Majestatis Yestrae servitor paratissimus Michael Apafii. (Másolat Tonna K. gyűjteménye 232.) n) 1676. júl. 21. A lengyel király Giza visszaérkezéséről. Joannes tertius dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithvaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Volhyniae, Podoliae, Podlachiae, Smolensciae, Livoniae, Severiae, Czerniechoviaeque. Ilme princeps, grate nobis dilecte. Expres si Iltis Yrae cum literis de castro Radnoth die 11. mensis Julii scriptis in aula nostra comparentes, reditum ablegati nostri gen. Joannis Giza paucis de rebus anteverterunt; et quo május, Studium in litem Yram, ac propensionem benevolam foveveremus, solicitum eo magis invenerunt, litem A ram contra praenominatum ablegatum queri, minimeque ab eo satisfactam. Multum ille et in Mtem nostram peccavit, cum pro sustentatione sui sumptus litis Vrae solicitare non erubuit, licet a thesauro nostro ita provisus fuisset, ne amicis impor-