Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)
29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok
•cepto. in summum animi potius quam corporis dolorem solutus, prorsus oblivioni coactus fuerit tradere ciborum usum: tamen ad extraordinaria quoque quaedam servitia invitus adigitur antelucano tempore peragenda. Sed haec -apspYia. Horis itaque matutinis 3-tia. 4-ta et 5-ta veste indutus, convenit domum Georgii Kapii. hospitem requisiturus, quem dormientem inveniendo, ad usque diluculum cogitur praestolari. donec somno solutus testimoniales praefatas ad Saxoniae electorem perferendas subscribi et obsignari per eum facit. Interea suprafati dni delegati ad hospitium dni Yolffgangi Betlilen confluentes, hesterna reassumunt tractanda praefatis testimonialibus per ceteros consiliarios ibidem presentes subscribendis et obsignandis per praesentium scriptorem dno judici regio Cibiniensi traditis. Yarie laborant in tributo Ottomanico dni delegati ita limitando, ut cuivis statui possint videri parcere salteni fucate, tamen parum obtinent dni Saxones, nisi quod Meggyesienses et Bistricienses aliquatenus sint sublevati, singulis singulos nongentos imperiales relaxando. Ratione facta per dnos regnicolas cum celsmo principe ac Stephano Allvincio salisfodinarum in Trannia inspectore furacissimo, adeoque cum Liptseio, proventuum portus Yaradjaiensis perceptore, debitores regno comperiuntur; quod ex articulis praesentium comitiorum quantocius prelo subjiciendis brevi luculentius verificabitur. Ab exordio principatus celsmi principis non fuit lioc tentatum, cum nec debuit tentari, quod de praesenti certe optime factum, modo legitimam etiam sortiretur executionem, cum finis coronet opus. Si tam dure per status hac in parte processum non fuisset, semper magna summa ex tributo defuisset semper per status supplenda, licet ordinarie in tantam excrescat aureus censusvi tributum summam, ut eam, quae pro contentatione portae Ottomanicae solet administrari annuatim, decies mille etiam imperialibus superet, magno cum regni dispendio hactenus in alienum conversa usum. Circa istud tributum si accuratius inquireretur in partiales etiam cottuuni perceptores, plurimi deprehenderentur furacissimi. patibulo propter defraudationem regni de jure re vera digni, praeterea damni etiam refusione totali. Morbo praesentium scriptoris ingravescente, nolens bonam negligere occasionem, cum imparem sese agnoverit equo revehendum, venia a dnis principalibus suis impetrata, cum medico et physico Cibiniensi dno Andrea Petsi rheda Cibinium versus vehitur, junctis eidem equis curriferis principalibus: qui adhibitis