Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)
29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok
244 ERDELYI ORSZAGGYUL^SI EMLEKEK. cum dno doctori dnae principissae celsmae duobus familiaribus instantes propter tenebras coacti Kelnekinum divertant, ubi vulgari peracta coena, sese somno reficiunt. Die 23. Decembris. Soluti somno, tempestive surgunt et iter ingrediuntur, prandii et equorum pabulo, quieteque reficiendorum causa Omlassini quartirium ad duas feime horas faciendo. Inde solventes, civitate per solitam portarum obserationem fere exclusi, tamen Cibinium licet tempore serotino appellunt. Praesentium scriptore domesticis dnorum principalium suorum pro certo iudicante adventum eorum crastina luce partim per alios, partim vero in propria persona mirum in modum reficit eos, praesertim consortes de reditu maritorum et dnorum suorum prorsus dubitantes. Praefati reduces et comites coenant laute in domo unius reducum dni Andreae Petsi. Interea dni status multum sese fatigant in comitiis, finem iisdem imposituri, quod partim mance in finem etiam perducitur propter omnes ferme. qui solvere Alba Julia instantium festorum si 11011 domi, tamen extra Albam celebrandorum causa summo studio cupiebant. Quod omnes et singuli festinaverint, vel inde liquido constat, quod articuli coram statibus perlecti et solito de more ad principem transmissi, licet variis in locis per celsneni suam sint correcti, partim variati et partim aucti etiam, tamen per otia non licuit statibus, instante vespera, solito de more denuo per et relegi curare, singulorum enim animi distracti erant: pluiibus autem intentus nihil est ad singula sensus. Et sic obsignatis per praesidentem et protonotarios articulis et subscriptis, eelsmo principi liac vice bene valere et feliciter regnare jusso, antiquo de more cum debito eoque humili obsequio valedieitur, pro bonorum precatione similibus a celsne sua eisdem impertitis. Subjungit autem valedictioni celsmus piinceps ista: 1. Quamplurimum dni ablegati ad portam Ottomanicam appulerint, eundem denuo convocaii facere dnos status 11011 sine magnis impensis eorum; cui quid subsit, bonumne vel malum ? deus solus novit: innotescet statibus etiam. Bonum spero, nialum vereor, sed utrum eveniat? si mores et genium regni nostri penitius considerem, vix expectarem bonum, quod tamen clementissimus deus dirigat in conservationem nosri, si ita ipsi visum fuerit. 2. In iisdem futuris comitiis (adducto interim Cliristophoro Pasko captivo ex arce Kovariensi et in proxima arce eousqne conservato) res etiani Paskoianas deliberationi et deteiminationi dominorum statuum et consiliariorum celsmum principem certo certius submissurum. Solutis ita-