Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)

29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok

ERDFELYI OKSZAGGYLLISI EMLEKEK. esse coram Deo, sanctis ejus angelis et liominibus, si in extremam devenerint desolationem, id 11011 officialibus Saxo­nicalibus tandem tribuatur. Limitant victualia, sed cum risu, quod sat male acce­ptum. sed cum patientia a dnis Saxonibus. Nicolaus Bethlen vir ingenuus et solidae eruditionis christiane de omnibus discurrendo. non auditur. Objicitur etiam praesertim per stentorem Mikesium dnis Saxonibus, quod exoticis quartiria sponte sua distribuant, quae patriciis acerrime denegant. innuentes quartirium Petrocio Hungariensi exuli et nunc Budae apud purpuratum Budensem vezirium datum. 11011 considerantes, quod lioc factum sit ex compassione et ami­cam principis requisitionem, non vero impositionem. Instatur apud principem per status ut consiliarios ad eos transmittat, sed resolutionem accipiunt, sese id debito tempore facturum quidem, sed de praesenti ob certa negotia non vocare. Baccho litatur apud Kornisium, praesentibus ibi Dyonisio Bantfyo et judice primario Coronensi. Princeps quoque laute excipiens hospites suos, ebrii hospitia repetunt. IJie 17. Decembris. Adferunt duo consiliarii principis varias supplicationes ad status, manibus pi aesidentis assi­gnando, ad quas seorsim et sigillatim pro qualitate rei factae sunt suae Celsnis ex consilio resolutiones; annectendo, quod miretur sua Celsdo, quare taliljus aggravent supplica­tionibus suam celsnem, (piae nec ipsam, nec ipsos status concernant, prolongando talibus tempus. Quibusvis suae redduntur resolutiones, inter ceteros Szeredahelyiensibus et Szasz Sebessiensibus. Perleguntur resolutiones etiam ad postulata dnoruni Saxonum factae sat convenientes, modo observarentur. quod vix credo: genius enim et ingenium nostrorum popularium Trannicorum talis est, ut quod seniel, iino centies conclu­ditur. praecipue pro Saxonibus, raro, vel nunquam, man­ceque servetur. Yaria ineptiarum genera proferuntur tam a jam saepetactis stentoribus, quam novo quodam gorgello, Stephano Daniel vocitato, nec sine oifendiculo priorum viro­rum uno stentore nequissimo papista, altero vero spurcis­simo existente Sociniano, praefato scilicet Daniele Istvan. Interea vocati adsunt dni consiliarii, coram quibus proclamato solito antiquo de more Sigismundo Bojer de Fogaras, praeterito anno 1669. in porta Ottomanica ora­tore, director eum ut notorium jam antea ad notam evo­caturn rigido jure prosequitur, propter sinistram quorundam magni nominis Tranniae procerum Joannis Betlden. Dyonisii Banffy et Andreae Fleischer consiliariorum coram celsmo

Next

/
Oldalképek
Tartalom