Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)
29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok
principe delationeni ac coram aliis multis diffamationem ac si contra tidem principi datam Zolyomio Miklos inique adhaererent, eum in porta quibusvis necessariis sustentando, cupiens eundem in amissionem capitis et omnium bonorum ipsum praecise concernentium de facto convinci. Pro incusato praefato Stephanus Peles certe multum laborat, ante onmia etiam cupiens exire seorsum praefatas tres personas, tanquam fundamenta praesentis causae; quod tamen non adjudicatur. Tandem procuratore incusati ad exce}>tiones delabente, meritales quidem admitti judicantur. ceterae 11011; quibus destitutus breviter tantum respondet: se fuisse reversalibus obligatum principi. ideoque coactum fuisse, quicquid audierit a quopiam contra suam Celsnem, 11011 disputato eo, an vera sint, vel falsa, ea juxta obligationem suam celsnis suae indicare, sed authorem illius famae (ut supra) ex destinata malitia vel adulando, vel sub spe aliquae mercedis eapropter exspectando per malam intentionem praefatis nocendi personis nunquam vel fuisse vel etiani de praesenti esse. His peractis exhibet director inquisitiones, quibus insertae duarum personarum fassiones, earum scilicet. quae fundamenta sunt praesentis actionis, ad exceptionem praefati procuratoris incusati corruunt. Plures etiam perleguntur fassiones variorum, majorem quidem partem audita tantum verificantes, ex parte tamen etiam realia et meritalia contra inctum comprobantes. Exhibet et inctus pro defensione sui relatorias. sed profecto ei plus nocivas, quam proticuas. Quibus omnibus tinitis, repetitis allegationibus ipsis partibus. a statibus removeri jubentur et diu multumque et varie disputatur, et tandem tinalis sententia rigorosa (remittenda tandem) prius absentibus, tandem praesentibus partibus contra incusatum pronunciatur, amissio scilicet capitis et omnium bonorum, sed ad instantiam magnorum virorum imo totius regni coram laesis tribus personis remittitur, ita tamen quod incusatus publice in instanti retractare debuit mendacia et cavilla sua, restituto laesis honore. a quibus veniam impetravit etiam. Additum est. ut in exemplum similium actus iste in articulos referatur; sed an tiat, vel id etiam remittatur, tempus docebit. Die 18. Decembris. Confluimus in templum ubi singuli status, elata voce clamantes vociferant, finem imponendum esse comitiis quandoquidem victualibus totaliter exhausti sint, ulterius moram sustinere nequirent, ideoque aggrederentur realia et tractarent de illis, de limitando scilicet tributo Ottomanico et reliquis censibus, quibus feliciter tinitis. redirent tempestive pro ratione festi instantis