Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)

29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok

Ubi justitia? Relicta terra in coelum avolavit et diis coe­lestibus annumerata est. At (lietim exercetur justitia. Fucata certe, liiulca et nulli divorum grata. Utinam ne prorsus utraque amissa, mancipia evidentiora fiamus (quod Deus clementer avertat) et hominum et diabolorum. Orandum itaque est, ut sit mens sana in corpore sano. Die 16. Decembris. Cottus non contenti iterata reso­lutione principis ratione jurium possessionariorum per bra­cliium regale occupatorum, varias sese unacum Siculis, easque contrarias versando partes, contiones assumunt, volentes ut de omnibus juribus in genere tam fiscalibus, prae manibus alienis utcunque habitis, quam etiam aliis ita intelligatur, conipreliendat etiam ea, quae ab anno 1657. potentiose utcunque sunt occupata. Contentio ferme ad horam extenditur clamore vere stentoreo, placidis existenti­bus solummodo dnis Saxonibus. Inter hodiernae diei congregationem uxor et bona Pauli Keresztessii, ipso in congregatione praesente, furtim auferuntur; quod ut factum certe nequam sive per quem peractum, vel peragi commissum, valde moleste ferunt dni status. Summa contentio oritur inter plurimos ex cottibus et Siculis et dnos Saxones, aliquotque nobiles, patronos Ujfal­viensium ratione territoriorum cottus Albensis Tranniae per alluvionem ad terram Fogaras applicatorum Rukoriensium scilicet et Ujfalviensium volentes resolutionem principis liac in parte benigne factam, in genere tamen non etiam aliis suffragantem ex livore rescindere, contrariam reponentes replicam principi. Ubi optimam infert Xicolaus Bethlen admonitionem in liaec verba: Non esse ulterius molestan­dum principem et movendum, cum vel privatus aliquis liomo ad indignationem induceretur contra familiarem suum bis dicta sincere dicta 11011 modo 11011 credentem, sed obsti­nate ei repugnantem. At nil obtinet doctus et prudens vir: sed adhuc replica sua molestant principem ratione insur­rectionis, sive generalis expeditionis bellicae, non contenti clementi resolutione principis referente extra casum neces­sitatis et offensive contra neminem sese bella moturum. Yix ad dimidium usque perlecta dnorum Saxonum replica coram statibus, unanimiter vocem extollunt contra eosdem vexando et acriter disputando, ac si id vellent Saxones, ut jam ipsi nobilibus imperitarent. Quod dum nos videremus, missis ipsis, protestati sumus solenniter, nos omnem viam et modum prosequentes esse et aperuisse summam ceteris statibus necessitatem pauperum Saxonum, adeoque excusatos

Next

/
Oldalképek
Tartalom