Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)
29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok
106 ERDKLYI ORSZAGGYULESr EMLKKKK. repetat lares et penates, sed ipsi ad horam usque ferme detinentur. Interea donec advolant consiliarii, perleguntur aliquot articuli sub praesente diaeta conditi. Mox comparent consiliarii, qui ad quadrantem usque tantum mussitando tempus consumunt. Denique praesidens in haec erumpit verba: sunt quaedam supplicationes ad manus meas praesentes. quae determinari et dirimi nullatenus potuere, sed ad praesentiam consiliariorum dilatae, cum tributum concernant. Si itaque consultum videtur, omnibus promittendae erunt illae supplicationes. Quae ordine singulae perleguntur, unacum supplice libello in personis negotiatorum suburbii SzaszSebessii a praesentium scriptore scripto et perlegendo praesidenti praesentato: quibus perlectis, movetur a praesidente quaestio, an prius supplices illi libelli ventilentur et tandem tributum portae Ottomanicae et stipendia praesidiariorum ordinanda assumantur, vel vice versa et ordine retrogradu procedatur. Ubi statim primus consiliariorum Joannes Betlilenius cancellarius suum breviter profert suffragium, quia crastina etiam die difficultates ex supplicationibus emergentes de facili poterunt determinari, de tributo conferendum. et simul fert sententiam, ut tantum contribuatur, quantum praeterito anno, qua sententia a praesidente approbata ceteri consiliarii vice versa procedunt sed frustra, quia tam cottus, quam Siculi et Saxones Betlenio adhaerent. Interea dormienti ductori Cibiniensi Georgio Fodor pileus furtim eripitur. Domini Cibinienses ofliciales aliis nuptiis in hesterno loco hodie etiam intersunt. D nu s Tobias Fleischer Cibinio advolat, nova sat mala referens quoad mortem et morbum lethalem quorundam civium Cibiniensium. Die 7. Martii. Confiuentes status et proceres, certi delegati penes consiliurios tabulaeque assessores adsciscuntur cottuum, Siculorum et Saxonum etiam primarii officiales, de juribus possessionariis tiscalibus ut certum aliquid determinetur, ne a privatis possessoribus cum praejudicio fisci possideantur, tam quantitatis, quam qualitatis respectu. Certae itaque personae denominantur in quibusvis cottibus ad controversias fisci ratione jurium possessionariorum fiscalium a privatis quibusdam inique possessorum dirimendas. Cum autem resolutio principis ex consilio facta continebat. ut controversia inter Joannem Also, complicesque et fiscum suborta a statibus juridico ordine decidantur, auditis utrarumque partium allegationibus per procuratores publice prolatis, perlectisque similiter attestationibus, longam post contentionem, partibus exire jussis, tandem deliberatur hoc modo :