Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)
29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok
ut in possessione litigiosa a jobbagionibus fiscalibus fiscus quidem libere quaslibet percipiat solitas percipi decimas. ita tamen, ut nobiles etiam portionati in suis propriis portionibus liberam habeant a suis jobbagionibus deeimam percipiendi facultatem. Discurritur tandem de aliquot supplicationibus tributum concernentibus cum deliberatione adjuncta, ne assumantur, sed prorsus deponantur et status adjunctis cum consiliariis de tributo Ottomanico ordinando definiant. Instatur per praesentium scriptorem, ut reliquae duae nationes instent corani principe de observandis articulis ex parte Saxonum conditis, praestatur primario legato existente Nicolao Bethlen, ad quam instantiam bene se princeps resolvit, secl interim vix aliquid praestabitur etc. Horis pomeridianis causae forenses agitatae sunt, sed paucae. Die 8. Martii. Ante omnia plurima variorum supplices perleguntur libelli, inter ceteros quorundam Kis Apoldiensium a 21 septimanis Albae et Fogarassini per cursorum magistrum inique et contra conscientiam detentorum. Resolutio principalis ad eundem supplicem libellum facta continebat ex consilio, dimittendos esse sub cautione ti. 1000 hoc modo, ut quandocunque princeps cupiverit, sponsores futuri eosdem terminum ad praefixum juri sistere teneantur: tamen nequam homo praefatus nomine Ladislaus Szekely dimittendi copiam cauteriata sua conscientia non dedit. Yale diaboli progenies! Habebis praemium; quid ? non praemium, sed poenam facto condignam. Praesidens interea a principe vocatus, substituit alterum magistrum protonotarium loco sui. Comparet interim morio pvincipis, supplicans penes litteras suas de jobbagione quodam fugitivo, de praesenti penes nobilem Georgium Bodoni existente, sibi juxta articulos regni restituendo, sed deridetur et ut morioni convenit, confusus dimittitur. Supplicatio Martini quoque Enyedi perlegitur, sed cum simili exitu. Stephanus Hegyessi et Joannes Gridofalvi procuratores unacum principalibus suis coram statibus comparentes. urgent causam hesterna die horis pomeridianis in tabula principali majorem partem ab assessoribus ebriis decisam. multum inter sese altercantes, sed obtentam denuo obtinet Gidofalvius. De tributo et stipendio praesidiariorum articulus conditur. Ad percipiendum ab extraneis negotiatoribus tributum Andreae Horvat substituitur Franciscus Olasz nobilis Alben-