Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)

29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok

bus erumpit. tanclem eques in domum Cibiniensem Albanam bene potus reducitur. Die 27. Februarii. Hodie quoque frustra tempus teri­tur, praeter quam. quod princeps cum consiliariis laboravit in resolutione ad postulata statuum et varias variorum supplicationes legitime fienda, 2^° quod praesidens, protonotarii et 12 jurati assessores tabulae judiciariae cels m i principis laborarint in aliquot causis suscipiendis, in quibus in cau­sam attractis paria acl 3tium petentibus conceduntur. Die 28. Februarii. Michael Telekius unacum ampl. judice regio missi a principe ad praesidentem et regnicolas, praesentant resolutiones ejusdem ad postulata cottuum factas, quae etiam perleguntur ad 21. usque postulatum, sed paucis exceptis ad singula replicant status. Interea. mittitur Nicolaus Bethlen a statibus per praesidentem ad principem ratione resolutionis ad negotia Tokolyiana: resolvit princeps, rationem sese habere eorum. Resolutio principis statibus non placet ratione terri­torii et silvae controversae inter eum et Aranyas-szekienses, sed nil determinatur. Re infecta, capto pro principe, quique regnicolarum hospitia repetendo. Judex regius Cibiniensis prandet ad mensam principis. Horis pomeridianis confluunt consiliarii ad principem, de postulatis et supplicibus libellis, replicationibusque con­sulturi. Die 1. Martii. Perleguntur resolutiones principis ad restantia cottuum postulata per Michaelem Telekium et Andream Fleischer judicem regium Cibiniensem consiliarios ad status et ordines transmissae. ITbi inter cetera duae fiunt occasione eorundem postulatorum a variis instantiae. Prior a Fejervariensibus ratione cauponae tempore princi­pum praedecessorum ex parte civitatensium observatae; scilicet ut a die Michaelis in diem 29. Septembris incidenter usque ad 1. Aprilis salvum sit eis libere cauponam exer­cere, hoc insuper addito expresse, si tempore comitiorum in rationem principis continuetur caupona, finitis iisdem, tot septimanarum spatio licet tempore pro fisco reservato defal­cative cauponam exercere, his septimanis reliquis superaddi­tis. Annuunt d n i status ut instetur hac de(re) pro iis. Altera instantia fuit ex parte sedis Siculicalis Ara­nyasszek contra Toroczkaides, in quorum gratiam adjudica­tum fuit a principe et consiliariis ut commissariis denomi­natis et deputatis, plenaria illis authoritas detur controver­siam ratione territorii et silvae cujusdam a Toroczkaidibus contra Aranyasszekienses non juris ordine, sed tantum suppli-

Next

/
Oldalképek
Tartalom