Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)

29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok

catorie motam plenarie decidendi et determinandi, sed suffra­giis duarum nationum. Siculicalis scilicet et Saxonicalis aperte improbatur. hac cum declaratione tamen: ut commissarii denominentur quidem, sed illis major nulla concedatur autlio­ritas, nisi placidis mediis utramque partem in pacem com­pellendi, quod si ab alterutra paivtium non acceptetur, actor procedat juxta decretum, licet deliberatio aliter fuerit ex favore plurimorum concepta et descripta. Ah justitia! quousque jaces sepulta? Tandem supplicationes aliquae non magni momenti perleguntur, quae non sunt dignae, ut quoad continentias et replicationes consignentur. Tandem itur bibitum a plu­rimis etc. Die 2. Martii. Nihil singulare hac die actum est. sed maximam partem ab omnibus Baccho litatum. Die 3. Martii. Postulata Siculorum unacum resolu­tionibus principalibus perleguntur. Perleguntur etiam quae­dam supplicationes variorum hominum. Interea impetrantur a principe consiliarii, qui mox et de facto advenientes, fiscalium causarum director Samuel Szent-Ivani agit causam ratione officii sui contra Nicolaum Zolyomi, patriae et principis proditorem ac nequissimum transfugam ad Turcas, communem totius Christianitatis hostem. contra quem absentem pronuntiatur | sententia a proceribus, statibusque ac ordinibus regni, tanquam nota infidelitatis obfuscatum, quae capitis et omnium bonorum personam suam praecise tangentium amissionem infert. Tandem proclamatur alius etiam nobilis Maramaros­siensis, qui relicta uxore sua, cum puella quadam formosa transfugit ad Turcas ex Christiano ethnicus factus. Hic quoque in nota perpetuae infidelitatis convincitur, sed absens. Tertio proclamantur Kistoronyienses nomine Joannes Tiinar et alter Joannes Sem. procuratoribus existentibus ex parte inctorum Stephano Biro et Elia Czajbert. qui par petentes in exhibitis et exhibendis directoris, adjudicatur, deposito veteri de more fl. 1. Denique proclamatur Antonius Litteratus de Beret­haloin simili poena a directore contra eum intentata. Male ferunt procuratores universitatis praefati, quod extra eos alios conduxerit procuratores. Denominantur certi exactores. qui rationem a Sarossio generali perceptore exigant, ex singulis nationibus singulae personae. Tandem itur bibitum, unde nostri quoque princi­pales bene poti redeunt domum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom