Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)
28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok
eidemoppido imposito particularis solum quaedam liat remissio, sed frustra, nam repulsam partiuntur. Mittitur praesentium scriptor ad delegatos tam comitatuum. quam dnorum Siculorum, juxta aliquorum ex iis promissa, an tentemus instantiam ex parte universitatis Saxonicae de remittendis certis portis, vel admittenda in regio fundo connumeratione ? Assecurant quidem utrique tentandam esse, sed valde vacillanter. Quid ? res ipsa tentatur per brevem tantuin pristinae instantiae repetitionem medio ampl. dni judicis regii Cibiniensis facta. Aliud nihil obtinetur, nisi relaxatio restantiarum tributi Ottomanici, quae cum dumtaxat apud dnos Medgyesienses restent, nihil hoc ipsi ceteri status universitati, sed Meggyesiensibus modo gratificantur. Ut aliquid tamenfecisse et gratificatos esse videantur, non expectata instantia ratione tricesimae Verestoronyiensis, quam cels. princeps in comitiis proxime praeteritis partialibus Fejervariensibus unacum statibus tunc temporis praesentibus per dnum Michaelem Telekium resignaverat, articuli de et super eo ibidem eodemque tempore conscripti ultro promittuntur de praesenti confirmandi. Praefatus dnusjudex regius gratias quidem agit ceteris statibus eapropter obiter, interim verbis quibusdam rem contrarie tangentibus sese resolvens, quod ceteri status statim advertunt, eadem de materia ceteri status denuo consultant: ac post longam tandem consultationem tale faciunt, ex parte universitatis nullum prorsus levamen continens deliberatuni: dni Saxones in Trannia in universum 2000 portas habentes et de singulis portis pro hujus auni tributo singulos 16 talleros contribuere ordinati, imo coacti, qui in universa sumina talleros faciuut 32,000, ex illis relaxantur 1000 talleri pro dnis Saxonibus a comitatibus solvendi. Dant verba, *sed rei nihil faciunt. Dionysius Banffius ex parte inhabitatorum districtus terrae Fogaras nomine principis instat, ex talleris 2500 a praefatis pendi ordinatis, in gratiam suae celsitudinis principalis 500 relaxentur a statibus: qua de materia cum varii varias darent voces, his hoc, illis illud placens, tandem ex unanimi voto et consensu concludunt, relaxatos esse. Denique placet dnis consiliariis cum dno praesidente et aliquot ex statibus, difficultates Kolosvariensium ratione novae nobilitationis eorum assummantur ventilandae, quas dum aggredi tentant, perlectis difficultatibus, quas rectificare dni delegati commissarii Claudiopoli nequiverant, ut et novis aliquot dnoruni Kolosvariensium, imo informante status (le illis Dionysio Banffio cum ceteris commissariis, videntes dni regnicolae, imminere vesperam, rem esse arduam, majoremque eorum partem esse fessam ac fame confectam, discussionem KRDKI.YI ORSZ.VGGYfl.ESI KMl.EKEK. XIV. K. 12