Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)

28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok

1 78 KRDKLYI HRSZAClOVi'I.ESI KMl.KKi:K. istius materiae, ut revera arduae, differunt in liorani matuti­nani crastinam. Secedentes dni consiliarii, dnus praesidens ceteros sta­tus detinet, audituros novam aliquot punctis constantem celsrni principis propositionem, quae ubi legi incipit, reclamantibus tribus nationibus, contra veterem esse morem et ritum circa finem comitiorum alteram etiam proponere ventilandam pro­positionem; imo in regalibus, sive convocatoriis non contineri aliud, nisi limitationem tributi Ottomanici, cujus respectu dni delegati a suis principalibus nec habere aliam instructionem praeter limitationem tributi, itaque ne audire quidein velle eam propositionem. Mittitur a dno praesidente liac de re nomine statuum dnus Joannes Szentpali ad celsmum princi­pem, ut instet, ne in praejudicium veteris ritus quidquam a sua celsitudine innovetur et per hoc dni status nova, eaque multimembri onerentur propositione, cum ex dnis regalistis quamplurimi ex comitiis jam excesserint. Licet sero redeat, bonam tamen refert resolutionem, quam grato accipiunt dni status animo. Hac die horis matutinis dnus Matthias Sembreger, senator Cibiniensis valetudine adversa infectus mittitur Cibi­nium, comitante eum Stephano Farkas, itidem senatore, ferme pariter aegroto. Hac eadem die relatum est certo praesentium scriptori, quod vel ex certis etiam siguis antea cognoverat, per quen­dam ineptum hominem, omnis scientiae experteni, adulantem et quavis de materia quidvis (dat enim sine mente sonum) importune dicentem falso multipliciter delatum esse. Nullas certe habuit id faciendi causas et rationes, vel si quas etiam habuit (quos studio praetereo) praetextuales, rusticas et bar­baras. Homo iste summus est hypocrita; quod enim dicit ore, nou idem sentit corde, imo incomiuodo aliorum, dehonestatio­neque et praejudicio certissimo sibi solitus est semper acqui­rere gratiam. Sed dignas tandem dabit poenas et portio ejus erit cum sibi similibus etc. Die 25. Februarii. Horis matutinis ex dnis consiliariis et statibus certi tantum delegati confluentes ad hospitium dni cancellarii, diutissime tractant de rebus Claudiopolitanis, quarum determinatio in certa etiam puncta scripta refertur, coram universis statibus tandem perlegenda. Pomeridianis horis congregatis in templum oppidanum dnis statibus perle­guntur articuli, ex quibus 9. nomine universitatis Saxonicae a praesentium scriptore impugnatur protestando et contrn­dicendo, quae omnia ex protestatione authentica sub sigillo

Next

/
Oldalképek
Tartalom