Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

Turca praesentes instantiae nostrae in generalibus solum­nioclo terminis insererentur, mentioque securitatis bonorum et personarum nostrarum taliter posita fuerit, interea vero regi­men Turcicum in Transylvania permansurum sit, verendum est, ne postpositis tempore tractatus fiendis pollicitationibus leges adversum nos statuantur, et non modo proscribamur, quin etiam vita privari cogamur. Proinde si omnino ea fuerit dei voluntas, ut regnum Transylvaniae regimine Turcico puniri debeat, humillime supplicandum esse apud suam m tte m, quod siquidem intentiones et negotia perversaque molimina adver­sariorum nostrorum et eorum qui de facto praedominarentur, nobis bene constarent, dignaretur sua m tta s, in quantum pos­sibile esset, nos quoque de adinveniendis conservationis no­strae mediis clementer adhiberi facere, hoc autem nos a sua in tt e non alio ex capite sollicitare intelligant, quam quod de vitae nostrae conservatione simus nimirum anxii: et lamenta­bilis sit bonorum amissorum et fortunarum nostrarum apud nos memoria et quod, uno verbo, agi de pelle nostra videamus, maxime cum circa mores et intentiones adversariorum nostro­rum plenam liabeamus notitiam et certo sciamus, si excluda­mur ex tracta, exclusi simus etiam ex patria. Nihilominus modo sua m tta s per restitutam liberam electionem regimen Turcicum de collo Transylvanorum deponere dignetur, reli­qua omnia facilius remederi poterunt, ita enim cuncta lege divina et Christiana moderari poterunt; verum si de regimine Turcico sua m tta s Transylvaniae regnum liberum reddere haud dignabitur, sub tyrannica directione ipsum quoque re­gnum perire necesse erit. Domina quoque principissa, quae hactenus nobis pro continuo servitio suae mttis non conteninendas expensas sub­ministravit, fateri xlebemus, si per amplius nobis succurrere destiterit, reddemur inhabiles ad servitia suae m tti s ac proinde supplicare debere apud suam m tte m; ac de futura sui contenta­tione eadem dna principissa ita assecurari possit, ut in pro­motionein communis boni de liinc etiam concurrendi animum habeat, nos vero per subministrationes expensarum et aliorum mediorum eiusdem dnae principissae habiliores reddi valea­mus ad servitia eiusdem suae m tti s. De iniuria illatisque damnis amicorum et consangui­neoruni nostrorum in locis praesidiatis existentium plenam dno Macskasi dedimus instructionem, quorum siquidem con­stans tidelitas aliam mercedem promeruisset, proinde instare apud suam m tte m de eorum quoque satisfactione et condigno eorundem liabendo respectu, qui et alias ob fidelitateni suae m tfc i servatam non leves pati coguntur persecutiones.

Next

/
Oldalképek
Tartalom