Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

180 ERDKLYI ORSZAGGYlil.KSI KMLKKEK. Absit aliquem dnorum officialium Germanorum accu­sare, negare tamen non possimus, magno cordium dolore et animorum perturbatione nos apprehendere quosdam dni colo­nelli Schnaidau excessus, <|ui absque omni discretiune bona nostra fidelium nimirum suae m tti s ad ultimam ruinam de­ferre non dubitavit, imo quod acerbius esset, contemptis nobis et tenuibus opinionibus nostris omnia negotia nobis quoque communia ipsemet dirigit in Transylvania, binariis quoque vici­bus penes nos ibidem existentes transeundo contemptuose nos tractavit, nullumque nostri tam in publicis, quam in privatis negotiis nostris habet respectum, et tanquam infideles suae m tti s tractamur et tractantur omnes, ita, ut persecutiones ab inimicis propter fidelitatem suae m tfc i servatam perpessas non tam acerbo dolore sufferre coacti fuerimus, quam dicti dni colonelli iniurias pati cogamur. Quapropter in hac etiam ge­nere de extradando ordine dicto dno Schnaidau, quo fideles suae m tti s in condigno respectu habeat, supplicandum. Et haec omnia commendantur dexteritati et sedulitati memoratorum rev d i patris Kassoni et dni Maczkasi, praesen­tiumque latori, ut taindiu ad fores m tti s suae sacr. pulsare eandemque m tte m exorare non desistant, imo neque prius ad nos revertantur, antequam vel pro voto nostro elargiendam, vel vero adversam ab antedicta in tt e obtineant resolutionem, ut tandem de statu rerum et negotiorum conscii redditi scire possimus, quo pacto eadem negotia et res nostrae dirigi debeant. (Ezen egyJcoru forditas ala Samsondi Tcezevel ran a kovetkezo pdr szo es aldirds irva:) A M tt e Vestra huinillime paternam resolutionem expectat servus humillimus et fidelis Yestrae M tti s caesareae Georgius Samsondi m. p. Kulczim : Translatio instructionis statuum regni Transylva­niae in fidelitate suae m tti s persistentium egregio Georgio Sam­sondi, die 26. Julii anno 1662. concreditae. (Hivatalos forditas a becsi all. ltarban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom