Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)
27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok
f.rdelyj oeszaggycjiiksi emlkkek, conditio ad eos iam peryenerif~£erminos, ut inhabiles plane redditi simus, quo nobis ipsis vel aliis consolationem atferre valeremus. Quemadmodum fateri cogimur inter coetera inordinatos quoque dni colonelli Schnaidau excessus et mores in patria nostra exercitos eiusque subsecutum ex Transylvania absque omni bono fine, prouti etiam dni Keresztessi absque omni responso et nostri satisfactione Posonio reditum quod sperare plane haud potuimus, cum per dnum Teleki de benigna suae m tti s resolutione acl hurniles nostras instantias scripto clementer elargienda constanter fuerimus assecuraturi, sed videmus, quod neque a sua m tt e aliquam satisfactionis spem, sed neque ab aliis suae m tti s ministris ullum obtinere potuerimus responsum, ubi conservationis nostrae infallibile aliquod fundamentum ponere valeremus, quae omnia animos nostros nonnisi in suspenso reliquisse viderentur, cum dietim experiamur maiora nobis iinminere pericula, nos vero a sua m tt e nullam conservationis nostrae securitatem posse obtinere. Scribit quidem nobis rev. pater Kassoni (de cuius benevolo erga nos affectu haud dubitamus), sed ex continentiis literarum etiam suae rev tia e non levem dubitandi occasionem accipimus, maxime, ubi sua rev ti a scribit, paragrapho: ego nullius quidem nomine scribo, sed etc. Praterea scribit, quod si casu internuncius noster videretur non cum omnimoda nostrum satisfactione ad nos revertisse, ne inde aliquem scrupuluin acciperemus, eius forte causam existimaremus, quod nuper resolutio suae m tti s circa tempus profligati dni principis Joannis Kemeny ad manus Turcicas devenerat, proinde cautos esse in eo genere suae m tti s consiliarios etc., verum idem rev. pater Kassoni nulla in parte animos nostros magis quietos, quin imo turbatos reddidit, si enim nos fidem et fidelitatem nostram cum periculo fortunarum nostrarum (conscio toto orbe) erga suam m tte m continuemus, non est, quod sua m tta s remunerationem fidelium servitiorum nostrorum in tanto secreto haberi faciat! Enim vero si eadem m tta s negotia nostra et patriae (uti nec dubitamus) clementer tractari desiderat, illud manifeste, non autem occulto in finem deduci debet: deinde nulla esset comparatio inter resolutionem dno principi Joanni Kemeny datam et responsum literatorium a nobis humillimis fidelibus postulatum, prior namque suae mttis resolutio dno Joanni Kemeny eo tempore fuit elargita, dum adhuc nulla arma suae m tti s contra Turcam fuissent manifestata, nunc vero dietim per Turcas Germanum militem per militem autem Germanum Turcam interimi haud potest occultari. Ac proinde hoc exemplurn non videtur sufficere ad tollendam instantiae nostrae effectuationem. Demum quod his