Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

maiori dignum esset consideratione, compellimur ulterius quo­que vel ex hoc ad pedes suae mttis humiliter provolvi, quod red mu s dnus eppus Yacziensis nomine suae sacr. m tti s, de his omnibus nos afhdavit, imo vel suae m tti s ad humiles supplicatio­nes nostras factae resolutiones ad eundem dnum eppum nos relegarent, cuius etiam e medio nostri subsecutus ex isppe­rato et contra voluntatem nostram abitus nos plane in confuso reliquit, legatioque ipsius nullum effectum sortita esset, nos quidem ad gratiosa suae m tti s mandata intimationemque per memoratum dnum eppum actam fidelitateni nostram sancte conservavimus, omniaque pro servitio suae m tti s attentare non dubitamus; quibus etiam praestitis si nedum sufficienter nos assecuratos esse videamus, igitur haud indignum dici potest, quod tam. frequenter suae m^i supplicemus, ut eadem mttas iuxta benignam oblationem suam dignaretur nos me­diante benigna sua resolutione de reducendo in bonum ordi­nem statu nostro per benignas suas literas securos efficere, et quidem istis ex rationibus: primo, quia lioc ipsum sua m ttas iam antea nobis gratiose promittere dignata fuit. Secundo, quia servata erga suam m tte m fidelitas nostra iuste prome­ruit. Tertio, quia nos aftiigimur propter fidelitatem nostram, ac nobis constent maximae calamitates nostrae, resque indi­gna esset, eos, qui adversus suam m tte m arma sumere non dubitarunt, possidere Transylvaniam, fruique nostris bonis et facultatibus, nos vero esse exclusos et dietim ad ferendas ulteriores persecutiones cogi. Quarto clarum esset, qualiter adversarii nostri sub spe futurae pacis struerent nobis insi­dias, querentque media, quibus deinde vitam nobis praesipe­rent, bonaque nostra inter sese iam divisa auferre queant; quibus, si deus optimus maximus et sua m tta s obviare dedi­gnata fuerit, verendum est, ne omnia pro votis antelatorum adversariorum nostrorum succedant et hoc pacto amissio vitae fortunarumque nostrarum sit retributio praestitae nostrae erga suam m tte m fidelitatis. Ac licet de his omnibus fusam dno quoque Maczkasi dederimus instructionem, nihilominus medio quoque prae­sentium antefatos patrem Kassoni et dnum Maczkasy infor­mandos duximus, rogantes per amorem quoque dei, si aliter fieri non posset, praesentem solummodo instructionem nostram suae ni^i vel in eum finem porrigere studeant, ut eadem mttas humilem instantiam nostram iustam esse clementer animadvertat, quibus consideratis non dubitamus suam m ttem clementi suo et gratioso vultu erga nos misericorditer conver­suram ac de remediis praesentium calamitatum nostrarum se clementer et scripto resoluturam, cum haud simus indigni erdelyi orszaggv. emlekek. xiii. k. 12

Next

/
Oldalképek
Tartalom