Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)
27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok
Sacr. Szainosujvariensis recenter scribat, et alter fidedignus etiam se oculis vidisse refer at, ad civitatem Kolosvár obsidendam mille janicseros esse transmissos. Secundo aut Yra Mtas praefato dno colonello de Yallis dignabitur clementer plenipotentiales elargiri (si tarnen periculum in mora non subsequeretur) ut milites Mtis Yrae circa Tibiscum collocati suae domination! illmae in omni occasione necessaria pareant, qui alias intellecto benigno Yrae Mtis mandato, omnem submissionem et promptitudinem, modo vires eidem in tantum adsint, obtulit, tum ad juvanda praesidia, tum vero ad educenduni inde tideles Mtis Yrae ; vel vero proprium generalem pro interim constituat, et ad hanc specialem expeditionem quantocyus submittat, qui cum dno Yallis mutuam liabeat correspondentiam : alias succursus dicti dni Yallis nullatenus sufticit, neque ultra trecentos equites in subsidium nobis dare potest. Accedit et hoc, quod comitatus Maramarusiensis non ita pridem ad devotionem moderni principis Apafii iuramento sese obstrinxit, dnus auteni Stephanus Pettki ante meum aduentum intravit hinc Transilvaniam. Unde Clementissime Dne altissimo Mtis Yrae Sacr. iudicio humillime submitto, qualiter potuissem salubrius concludere cum paucis his Yrae Mtis iidelibus, qualiterve et quid cum his concludendum sit in hoc perturbato rerum statu, si reliqui in Transylvania detenti ad nos accedere nequirent. Ideoque humiliter supplico Yrae Mti super praefata puncta, dignaretur se se clementer resolvere et e praesenti periculoso statu, paterna sua dementia, partem hanc patriae benigne eripere. Mtem Yram Sacr. in reliquo felicem et gloriose triumphantem regnare desidero. Datum in Medgyes die 26. Mártii anno 1662. Mtis Yrae Sacratissimae. (Szentgyörgyi első jelentése: egykorú példány orsz. ltár. Dipl. osztály). b) 1662. márcz. 26. Szentgyörgyi jelentése Porciához a hujdosóJc megsegélése ügyében. Excellentissime princeps, domine domine patroné gratiosissime. Humilium servitiorum meorum demissam oblationem.