Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

Ex benigno suae in tti s sacratissimae mandato itineri me accin­gens, deo propitio Zatthmarinum, inde vero liuc Medgyesi­num feliciter quidem perveni, verum magna cum condolentia cordis intellexi potiorem partem fidelium suae m tti s in Tran­sylvania existentium occlusam esse. Super quo quidnam suae m^i sacr mae scripserim, ex™ae Celsitudini Yestrae in paribus humiliter transmisi, ex quibus intelligere dignabitur Celsitudo Vestra, in quo cardine versetur status Transylvaniae. De­misse itaque oro exc ma m Celsitudinem Vestram, dignetur liocce negotium apud suam M tte m gratiose promovere et aflli­ctae liuic patriae salutem procurare, siquidem post suam mttern sacr ma m in extremam ruinam tendentis patriae huius salus dependeat ab exc m a Celsitudine Vestra. Quantum ad depositionem decem millium tlorenorum iu camera suae m tti s Scepusiensi vel Eperiesini ad coemptionem frumenti pro praesidiis Zatthmariensi et Transylvanicis con­vertendi attinet, nec defacto aliter possum Celsitudinem Vestram informare, quam in itinere datis ad suam celsitudi­nem meis literis, qui videntur mihi speciale benignum suae m tti s mandatum vel camerae Hungaricae requisitionem super­inde expectare. Demum milites Moldavici penes principem Apafium existentes fecerant heri excursionem versus civitatem Nagy­banya, qui nostrorum adventum advertentes dispersi sunt, ex rebellibus tamen Valachis decem sunt caesi. In reliquo me partemque hanc patriae gratioso Celsitudinis Vestrae patro­cinio humiliter recommendo, eandemque ad annos quam plu­rimos felicissime vivere desidero. Datum in Medgyes, 24. Martii 1662. Excellentissimae Celsitudinis Vestrae humillimus servus et capellanus Franciscus Szentgyorgvi eppus Vaciensis. Kiviil: Excellentissimo domino Joanni Ferdinando sacri Romani imperii principi a Portia et Brugnara, baroni in Sze­neszecz et Premb, aurei velleris equiti ac sacr. caes. regiaeque mttis supremo consilii directori, camerario et supremo aulae praefecto etc., domino patrono gratiosissimo Viennae. (Ered. Bécsi állami levéltár, hg. Porcia lt.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom