Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

vaniam literas portabit, nunquam se Transylvanum nomi­nabit, nunquam a Rakocio desciscet, sed servus eius erit in saecula saeculorum, licet origine sit Transylvanus. His per­actis preces instituuntur. Paulo post confluunt regnicolae, ubi dom. praesidens proponit hoc modo: Elobbi klmes urunk o naga minden atyai szeretetit lgfrte Erdelyhoz, sok szanta­lan rendben eskiidt is, hogy orszagunknak semmi karara, sot inkabb minden hasznara iigyekezik, mely fogadasanak gyiimolcset ezzel mutatja, hogy tegnap nemely rossz hadai Gorbon levo strazsainkat katonaival megcsapattatta, felveret­tette. Azert lassa az nemes orszag, mit kellessek cselekedni ? Quo intellecto varii instituuntur discursus, ex quibus eluce­scebat ambigue, quod dom. Petki Istvan, Mikes Kelemen, Banffi Dienes et Ebeni Laszlo opinione Rakocziana praefas­cinati fuerint ferme una cum omnibus suis subiectis. Hic enim est frater Stephani Ebeni comitis comitatus Colossien­sis, iste comes comitatus Dobocensis, ille supremus capita­neus trium sedium Siculicalium Sepsi, Kizdi et Orbai, quar­tus vero supremus itidem capitaneus Csik, Gyeorgyio et Ka­szon. Quibus praesentibus nihil concluditur, sed accersuntur domini consiliarii per dominum Ghillani Gergely, qui rediens refert statim consiliarios aflfuturos, sed ea cum declaratione, ut unusquisque regnicolarum absque assentatione et fuco, sine omni tergiversatione consideret, an protectio Rakociana vel vero Turcica nobis sit necessaria ac utilis? fateatur sin­cere secundumque conscientiam suam opinionein suam iudi­ciumque suum proferat. Interea adsunt domini consiliarii, quorum et noster discursus talis est: Rakocius multas excur­siones permittit, nostri depraedantur, vulnerantur ac iugulan­tur: ergo aut quisque domum suamibitaut hicmorabitur aut ulterius progreditur, proinde satius est de hac re consultari, quam aliena inchoare. Nam Rakocius hostilitatem per quos­dam suorum militum egregie satis declaraverat, discursus proinde regnicolarum talis instituitur. Si quisque domos suas abibit, viribus ipsis Turcicis in pulverem Transylvania redi­getur, mandata quippe eorum floccipensa videbuntur ac plane contempta. Si ulterius progrediemur, a Rakoczianis militibus decipiemur. Si hic continuo morabimur, imperatoris Turcarum mandata rursus haud effectuabuntur. Duo quippe nobis fa­cienda proponit ac imponit, quae simul et semel fieri nequeunt. TTnum est ut Rakocium amoveamus, alterum ut sumraam tal­lerorum illam ingentem persolvamus, partienda proinde sunt tempora ita ut nunc ulterius nobis sit progrediendum. ne Turca irritetur. Hoc igitur modo scribatur ad imperatorem Turcicura, quod ob excursiones militum Rakoczianorum col-

Next

/
Oldalképek
Tartalom