Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

ligi pecunia non possit, priusquam ipsum Rakocium perse­quamur, quod ut fieri possit, nunc in armis et castris mora­mur quidem, sed itineri quasi accincti. Ideoque summam illarn depouendam promittimus, dummodo summus imperator moram nobis aliquam concedat super hac re. Sed quia insuf­ficientes sumus contra Rakocium, tria milia Turcarum exoptemus ac flagitemus a vezerio Budensi in auxilium no­struin venienda. Wallachos insuper ex Transalpina ac Mol­davia quantum velimus uterque vaivoda in auxilium nostrum transmittet, nam si nos Transylvani saltem Rakocio obviam sumus ituri, ancipiti velo fluctuamur, belli quippe exitus an­ceps est. Praestat igitur ut literae ad vezerium Budensem scribantur de certo militum niunero transniittendo. Scriban­tur quoque literae ad imperatorem Romanorum protestato­riae super eo, quod Rakocium refrenare nolint, duos illius comitatus Szabolcz et Szattmar ipsi 11011 adimerint, cogimur nos insurgere contra Rakocium, eiusdem praedones prose­quentes. Exinde si quid periculi promanabit contra coronam Hungaricam totamque domum Austriacam nos culpandos ne sibi praesumat, itineri enim ac exercituandi proposito insi­stimus cottidie etcetera. Haec dum agitarentur et plurimum per dom. Bethlen Janos eidem ut cancellario imponitur, ut literas hasce praeparet, expost si approbantur, eaedem sigil­lentur. Et sic pransum itur. Sumpto prandio dom. Bako istvan capitaneus sedis Siculicalis Moros cum 300 militibus hastatis centumque bombardariis equestribus vulgo szekely dragonyok nominatis procedit ad passum Meszesalya voca­tum, ut ibi excubias continuet, ac si necessum fuerit etiam excursiones tentet. Expost in tentorio principis consident regnicolae, nihil tamen proponitur, verum differtur ad bo­num mane. Notandum tamen, quod circa crepusculum vesper­tinum duo milites a praedicto Gorbo adveniunt, certo certius referentes, quod Rakociani milites trecenti tantum fuere, qui irruperint ad nostros, nostri enim passim in pagis vagaban­tur, nisi ductores eorum Yaradi Istvan, Kuun Gabor, Sziirtei uram, Raacz Bogdan cum prioribus ac potioribus personis eodem toto die in compotationibus occupabantur, quibus cum excubitor dixisset: En most erkezeui az Szilagysagrol ket melyfold ide, a hol bizonyoson latek az ellensegekben vagy haromszazig valot, valoban is jonek vala erre, en is erosen jottem, de azok sem lehetnek igen messze. Ad haec isti temu­lenti: Mit hazudsz ez s eznek a fia, te is ariilo vagy, csak ijesztesz benniinket majd altal s meg altal leveldeziink. Ratz Bogdau tamen assurgens transit ad suos milites, interim adsunt Rakociani in Gorbo, instituitur confiictus, hinc per

Next

/
Oldalképek
Tartalom