Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

Ad haec nomine civitatis Cibiniensis transmittitur pro­vidus ac circumspectus dnus Matthias Semriger, ex amplis­simo senatu Johannes Frank, et Petrus Szappanvos ex con­cione centumvirali, junctis aliquot servitoribus. Qui hora 3. hujus diei 5. Septembris proficiscuntur bonis avibus, assumptis honorariis Ali passae, sibique adjunctis officialibus offerendis, pelvi argentea, cum scypho argenteo et sex poculis argenteis deauratis, imperialibusque 100, e quibus pro re rata conferat conferenda. Cum his autem proficiscitur et providus dnus Bartholo­maeus Puffinus judex regius Mercuriensis, et judex regius Leschkirehensis. Deus fortunet ac benedicat huic actui, nos­que conservet etc. Die 8. rescribit providus dnus Matthias Semrigerus Ali passam minimé contentum esse sua persona, sed officiales quamprimum sese ibidem sistere ne intermittant alias. Una­cum suis his literis vero Ali passae literae sequent! signo notatae adferuntur. Quibus die 9. in consistorii senaculo perlectis, ad hanc devénitur sententiam : expediantur prudens ac circumspectus dnus Jacobus Kappius in locum nuper defuncti grosi prudentis ac circumspecti dni Andreae Meitzer substitutus consul, cum eo providi ac circumspecti dni Tho­mas Haasz et Melchior Herrman jurati senatores, his adjun­guntur ex concione centumvirali dnus Johannes Gendesch perceptor vectigalium vinariorum et Andreas Altzner obser­vator portae minoris versus sepulchretum, qui junctim die 10. Septembris liora 1. proficiscuntur assumptis in societateni dnis officialibus Szászvárosiensibus, Sabesiensibus et Ujegy­háziensibus. Dum sese horam circiter 8. matutinam praefati dni itineri accingerent, interveniunt litterarum fasciculi a prin­cipe Kemeny (scilicet a falso Kemeny Fagarasiensi, hi enim Fagarasiensis arcis praesides ejusmodi scripta fabricantes divulgant ad adventum Germanorum castrorum et copiarum. Digni, quos deus male perdat !) nunc a Vintz allatae, sonantes singillatim dnis omnium civitatuum ac sedium Saxonicalium universis, litterae quoque Montecuculi, omnes vero unius te­noris scilicet: copias imperatoris Germanorum nunc adesse adamnem Kraszna cum copiis Kemenyianis conjunctas, brevi affuturas in persecutionem et profligationem Ali passae, qua­propter permaneant Saxones in fidelitate constantes. Provi­deant insuper de commeatibus pro copiis Germanicis. Darabantones quoque dni Saxones pro antiqua consuetu­dine absque mora transmittant ad castra caesarea sen Monte­cuculiana, sed his omnibus merito spretis proficiscuntur ante­dicti dni clelegati ad Ali passam. Deus faveat nobis !

Next

/
Oldalképek
Tartalom