Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

Die 14. Septembris. Universi nobiles nobiscum in urbe commorantes convocantur acl Ali passam, qui 15. Septem­bris tristes iter aggrediuntur versus castra Turcica. Ste­phanas Fodor judex regius Szaszvárosiensis in specie accer­situr, sed ille morbum simulans, tarnen remanet. Dignus et ille, quem deus ! Fistulam dulce can it, volverem dum deci­pit auceps. Pestis adhuc in pluribus Transylvaniae locis grassatur, multaque hominum millia abripit praematura ac miserabili morte. Hucusque dynastia Keményiana. Die 1 5. Septembris. Ilmus dnus Johannes Kemeny cum ilmo dno comite Reim, de Montecuculi castra metantur in campo prope Claudiopolim, ubi Rakoczius tam infelicissime pugnaverat, trahebat Montecuculi secum 200 peditum Germa­norum catafractorum, Croatorum equitum aliquot centurias, et praeter hos Germanos milites equestris ac pedestris ordinis, in totum sese ad 36,000 extendentes, secum trahentes tormenta 54, instructissimum plane exercitum. Quae omnia haec nobis Transylvanis incredibilia apparuere. Kemenyius quoque ha­bebat milites circa 10,000. Cum autem excursores die 16. exploratum divagarentur, adoriuntur aliquot Turcas, e qui­bus nonnullos prehensos deducunt ad castra Germanorum, quibus examinatis cum percepissent, Ali passam alium regno Transylvaniae praeposuisse principem, Saxones quoque facta deditione, ex omnibus civitatibus ac sedibus Saxonicalibus delegates suos transmisisse ad castra Turcica. Insuper cum realem ac veram perciperent Turcarum summám ac nume­rám, nescitur quo spiritu ducti, retrocedunt (ex mandato Rom. imperatoris retrocedunt, castra Montecuculiana usque ad Zattmar, noluitenim Rom. imperátor, ut conHictus fieret cum Turcis), remissis tamen sequfentibus literis hoc signo (jj) (jl) notatis per milites equestres dominorum septem judicum, quos unacum omnibus Transylvaniae comitatibus remisit domos suas, retentis tamen vexillis ac tympanis comitatuum ac septem judicum. Die enim 20. Septembris circiter hora 3. pomeridiana advolant milites nostri solo tibicine secum reducto, vexillo ac tympano in castris Kemeny relicto. Causa, cur ilmus Kemeny absolverat ac in patriam remiserat nobiles omnium comitatuum, erat haec : percrebue­rat rumor in castris suis Cibinienses minitasse, se antedicto­rum nobilium uxores ac liberos in urbe Cibiniensi delitescen­tes velle ejicere ex urbe, quo in manus Turcarum deveniant. Miseratione igitur ductus Kemenyius remittit eosdem, ut uxores ac liberos suos salvarent.

Next

/
Oldalképek
Tartalom