Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

Ex consueta confidentia scribo Dnationi, ego hoc ve­reor, quod aula Viennensis secundum naturam seu resolutio­nem in longum differre, vel vero absque omni cathegorica meam memóriám in suspenso tenere velit, ne fortassis et re infecta, non intendat bonus dims Banffy recessum, non in tali loco sedeo, non permittam accessum ipsi, quia declara­tionem a me desiderant, sive callidus, sive frigidus sim erga illos. Per deum, dne, in quantum fieri poterit, et ubi convenit, hoc ut bene intelligat, sum cum hominibus, quia sic deus benedicit, quod absque omni suspicione et fraude tum s. caes. Mti dno nostro et christianitati desiderarem inservire, so­lummodo non frustrarentur mei boni conatus ; alias sic video, Turca in progressu suo pergit, videlicet uti nunc per rusti­canam plebem etiam partes nostras et relicta fortalitia occu­pare intendit, de quibus sine litteris meis, quod crediderim, Dnatio satis percipiet, sin autem tantum intuebitur, inter paucos dies circa Szattmarinum Hungaris non erit tutum iter, Transylvania vero ab Hungaria vel maxime se separabit. Cum Tartaris contra Constantinum woidam scilicet cum exercitu Silistraiensi et coeteris nuperimus expulsus waivoda perexit, si alias eundem non circumdederint, salutem fugae consulere poterit. Exceptis his non dantur alia nova, de quibus Dominationem Vestram certiorem reddere possem, rogo Dnationem Vestram ex bono affectu, de omnibus rebus neces­sariis non gravetur me certiorem reddere, insuper suarn erga me benevolentiam et amorem conservare. Post haec commendo Dnationem Vestram divinae tutelae. Datum in castro nostro Radnoth, die 26. Febr. anno 1661. Dominations benevolus ad serviendum socer T T; r Joannes ivemeny. Supra modum rogo Dnationem Vestram, cum certa et celerrima occasione has annexas litteras transmittat dno Dionysio Banffy ad manus proprias. P. S. Rogo Dnationem Vestram, charissime dne socer, nec semetipsum, nec me aggravetur cum titulo (illustrissimo), siquidem inter nos scribimus, nec etiam verbis, Deus vivit, non desidero talia a meo benevolo socero ; tempus statum concernet, de illo non do exemplum, ista indigna vocatio con­tigit ab aliis ad contemptum, sed a Dnatione et caeteris suscipere nolo. Kivűl: Dignissimi domini comitis Stephani Czaki (titulus) con­fidentissimo socero tradantur. (Eredeti, hg. Porcia család ltár. Becsben a titkos ltárbau).

Next

/
Oldalképek
Tartalom