Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

I) 1661. febr. 26. Jelentés az erdélyi ügyekről. E x t r a c t ii s relationis.de rebus T r a n s y 1­vanicis scriptae. Expectaveram continuo in Transylvania existens ulte­riores Exciae Vestrae literas et commissiones, quas quia ha­bere non potui, reassumpto itinere hue foras me contuli. Ut de statu rerum Transylvanicarilm Exciam Yestram bre­vius informem, licet magni et praecipui viri de porta Otto­manica Joanni Kemény bonam spem offerant et polliceantur, prouti propriis oculis literas eorundem abinde emanatas legi, videaturque ex eo aliquam bonam pro parte sui sperare et imaginari sortéin: nihilominus tamen si, prout praemisi, acceptis litteris eatenus nutum et voluntatem Exciae Vestrae recepissem, sperassem me reversales, si desideratae fuissent, obtinere valuisse; quas et ad praesens modo res diu non protrahatur me obtinere posse, ulterius etiam contido. Scri­bit officialis Transalpinae alias nominatissimus in porta sibi per litteras a suis intimis ex porta intimatum gratum dicti Joannis Kemény statum esse ac venturum quidem fore Kapu­cliin passam, verum sciscitaturum, quam sit erga Turcicum imperatorem et portam demonstraturus tidelitatem adeoque se sine mora, et quamprimum resolutionem vel hanc vel alteram in partem dare oportere, ne forte maior et maior Transylvaniam sequatur calamitas. Rogat proinde per deum et obtestatur Exciam Vestram summopere, cum manifestum sit in mora periculum, adlaboret omnibus viis et modis, ne protrahatur resolutio et responsum, si etenini longiori pro­crastinatione et sola spe tenebuntur, necessario Transylvania coniunctis viribus et intentione vel benevolentiam, si possi­bile est, Turcicam, vel in quantum vires supersunt, arma capessere debebunt. Juravit coram me firmissime, si contra Turcas arma assumentes sua Mttas eundem protegere volu­erit, illico fideliter et constanter se adiunget et adherebit : ideo etiam cuperet, ne resolutio tardaretur, quatenus sibi mature posset providere. Prout adverti necessitate quidem urgetur, sed christianitate ducitur, mansvete se accomodat, ob quod in tota Transylvania diligitur. Retulit, nisi arx Eo­garas, quae unica hactenus in suam redacta non est potesta­tem, se subdiderit, aliter rem aggredietur, bonam nihilominus spem concepit : scripserunt enim ex Fogaras Cibiniensibus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom