Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

9. Denique interesse unius alteram suum ducet, et quicquid ad contestationem bonae yiciniae et amicitiae requi­retur, utrumque invicem praestabit, nec prava machinantibus contra unam partem alia consentiet, sed pro viribus obstabit. Quae infra scripta puncta nos infrascripti nomine inclyti regni Transalpinae Yalachiae syncere observanda spondemus et promittemus, bona fide nostra Christiana, utque dum et ex altera parte rite omnia observabuntur, et directe, vel indirecte non violabuntur. — In cuius rei memóriám et testi­monium his propriis manibus sigillisque munitas ducimus. Datum penes fluvium Dumbravicza, die 15. stilo novo, stilo vero veteri die 5. mensis Octobris, a. dni 1659. (Következik 28 oláh aláírás s ugyannyi fekete festékkel nyomott pecsét.) (Orsz. levélt. Tört. osztály.) XLIII. 1659. oct. 28. Berényi György jelentése az országgyűlés lefolyásáról. Scma Romanorum imperitoria ac Germaniae, Hung., Boliemiae regia Mtas dne dne cltme. Humilium servitiorum meorum subjectionem. De dato tertiae Octobris e regia Poson. Mtis V. S. benignas praecepto­rias hodierna duntaxat die in confiniis Transylvaniae consti­tutus humilime recepi. Merito negligentiae et segnitiei argui possunt postarum magistri, qui in rebus celeritate indigenti­bus minus pro exigentia progrediuntur. Super resignatione duorum comitatuum et in iisdem situatorum fortalitiorum brevi habitura est M. V. S. notitiam, ex literis meis humilimis aliis quemadmodum et de statu rerum Transylvanicarum, qualis nimirum fuerit ante octiduum, dum videlicet adhuc in aula principis moratus fuissem. Subtempus discessus mei, qui contigit die 26. currentis, nihil novi habebatur, sed indies expectabatur eventus rerum Moldavicarum, qui si pro voto principis et Transalpini succes­serit, et Constantinus vajvoda Moldáviám obtinuerit, ex certis conjecturis videor mihi concludere posse, ipsos non feriaturos, sed coniunctis viribus Turcas aggressuros irruptione ex Transylvania versus partes Lugasienses et Karany-Sebesien­ses futura. Intellexi enim in comitiis novissimis id fuisse conclusum : quod pax cum porta sub armis tractetur. Ad officiales Foga­rasienses et Görgényienses mandata sunt expedita, de sub­AM. KIR.ORSZ. LEVÉLTÁR KÖN YVTÁ R A

Next

/
Oldalképek
Tartalom