Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

ministratione muralium tormentorum ex fortalitiis iisdem evehendorum. Statibus etiam universis demandatum est, ut visis aliis literis principis, in loco destinato armati conveniant. Ac propterea. Quod armorum depositionem attinet, cuius rei S. M. Y. in benignis suis ad me directis etiam modernis literis mentionem facit, illud videtur pro conditione temporis et rerum fere esse impossibile, quamvis satis diligen­ter laboraverim eo etiam in puncto, et quidem iteratis vicibus apud principem, praegnantibus argumentis usus demon­strando: quae sequelae, et quae mala, (deus omen avertat) exinde poterunt emergere ? Sed frustra, jacta enim alea, et non videtur esse princeps liac in parte in sua potestate. De dimittendo etiam milite e ditionibus M. Y. S. con­scripto, singulariter egi cum eodem ; obtestatur M. Y. S. di­gnaretur gratia ipsi M. Y. S. ea propensa manere, ut in proposito (ut ipse ait) ita bono, et totam christianitatem con­cernenti progressum habere possit, cum et alioquin asserit vix esse aliquos ex potiori nobilitate alicujus nominis, gregarii autem milites illius essent farinae, qui omnia sua secum portarent, et neque haberent stabiles residentias. Ego quamvis, Augustissime Imperator, non sum dignus ut vestigia pedum M. Y. S. deosculor, illius tamen sum exilis opinionis, ut M. V. S. molitionum istuc eventus vel saltem ad Christi natalitia spectatorem se praebere dignaretur, et tum demum e rei exitu consilium caperetur. Perplexus sum Clemme Dne.memor et instructionis et mo­dernae M.V. S. benignae voluntatis, an Cassoviae mihi sit sub­stituendum cum magis cardinale membrum nunciaturae meae finem sit assequutum, depositionis autem armorum nulla spes aifulgeret. — Ac proinde humilime supplico dignetur M. V. S. sese clementer resolvere, quid ulterius facere debeam ? Et si subsistere necessum fuerit, dignabitur M. V. S. de expensis benigne demandare, cum et alioquin ad partes Transylvaniae interiores, et pene subalpinas ac a confiniis partium Hun­gariae valde remotas proficisci liabebam, et difficultates tantae itineris alio aere supplere debebam. Servet deus M. Y. S. ad sui nominis exaltationem, et fide­lium populorum suorum conservationem. Datum is Karass­Teleke die 28. Octobris. 1659. M. Y. Smae humilimus subditus Greorgius Berenyi mp. Kiilczim: Sacr. Ronianorum imperatoriae, ac Germaniae, Hun­gariae, Boliemiae regiae Mti, dno <lno clemmo. (Eredeti. Orsz. levelt. Tort. osztaly.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom