Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

kező urat senki nem szolgálhat, mert ha előbbi urunk mellé szállunk, a portának nyilván való ellensége leszünk, ha a porta szavát fogadjuk, előbbi urunk hadai ellen kell mennünk s indulnunk. Ad haec et his similia nonnulli sic respondent: Kegyelmes uram, nem is kell azt kérdésben venni, hogy az portától el kellene szakadnunk avagy nem ? Szájunkban az ízi, tudjuk mit szenvedtünk. Tandem sic habitis alii quoque multis consultationibus publice legi curat literas quasdam sub suo nomine patenter confectas ad comitatus Bihar, Kraszna, Szolnok mediocris aliosque vicinos extra ditionem Transylvanicam situantes ac adiacentes, in quibus manifesta­tur suscepti belli nostri necessitas, ideo adhortantur, ne inco­lae domos suas deserant in partibus Transsilvanicis ast in locis vicinis, qualiacunque pericula eveniant nobis tribuenda esse non poterunt. Nam apud illos bella Turcica opprimunt omnia, quibus quidem militibus nos imperare non valemus, si tota res sopiri pacatis et amicabilibus viis non poterit. His perlectis oritur quaestio de solvenda summa illa nobis impo­sita, super qua licet literae scriptae sint ad portám Ottoman­nicam tamen certum est eas exhibere non posse, si nulla pars summae praedictae administrabitur. Ideo alius discur­sus instituitur, ac princeps secedit ad siium secretum tento­rium. Per dominos autem regnicolas concluditur, ut una cum literis intercessoriis administrentur centum millia tallerorum. Hac itaque data occasione queritur iustitia, qua duce dicta summa citissime congeri possit, sed iustior modalitas inve­niri liaud potuit, nisi ut quisque nobilium iobbagionatuum numeret a suis singulis iobbagionibus capitatim, intellectis seorsim et singilatim singulos imperiales talleros centum et octoginta denarios praevalentes. Alii autem cuiuscunque sta­tus, ordinis, conditionis, gradus, honoris praeeminentiaeque homines contribuunt singulos praedictos, exceptis tamen ab hac modalitate Saxonibus regiis ditionibus aliisque incolis et inhabitatoribus civitatuum oppidorumque liberorum. Hem summa iustitia ! Hem! Bona et Christiana magnatuum con­scientia! Huius modalitatis praecipui fabri dom. Bethlen Janos, Lazar György, Ládányi Mihály. Sed o deus miserere egenorum, et contere excoecatam procerum conscientiam, ut ipsi potius ex suis abundantiis, quam pauperes ex suis loculis paupertate refertis contribuant portionem suam potiorem harum expensarum. Hie haeret misera Transylvania ! nos Saxones portio­nem nostram administravimus ceterae vulturina pectora noil nisi malo errore fortunae ad praedam nata saltern nihil exhi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom