Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
bent nec vol unt, donec forsan oportet intonabitur. Dabit deus Iiis quoque fi nem. Super liac modalitate dum plurimae contentiones iurgiaque audirentur, tempus prandii accelerat, ideoque re infecta pransum itur. A prandio non confluunt, quia dorn. Johannes Kemeny exspectatur, qui circa horam 5. pomeridianam castra nostra intrat eques et condescendit in tentorio filii sui natu maioris Simonis Kemeny sedis Siculicalis Udvarhely supremi capitanei et comitatus Albensis comitis itidem supremi. Paulo post eques itidem accedit in curiam principis, sed quia vespertinis precibus continuatis prope tentorium advenit subsistens exspectat ut preces finiantur, insidens equo, ubi oculi plurimorum in eum directi erant, paucorum ad locum sacrum precum. Finitis precibus dom. hopmester Petki Istvan obviam cum venisset domino Johanni Kemeny salutaturus, descendit equo tendens ad principem a longinquo. Post brevem vero moram egreditur cum principe coenaturus, eo ordine quo reliqui consiliarii manetque in coena cum ill. principe, qua finita iterum intrant in secretum tentorium ibique in colloquio secreto morantur usque ad horam noctis 12. ferine. Die 27. mensis Augusti orto sole ad tentorium principis confluimus ibique dom. Czengeri egregiam concionem instituit super eo : Itíljétek meg jól magatokat ex Lucae cap. 12. qua finita, advenit quidam czauss cum literis vezerii Budensis passa Seidi Achmed intratque ad principem relicta omni pompa. Paulo post etiam dom. Kemeny Janos advenit ad illustr. principem, domini regnicolae vero variis disceptationibus distrahuntur, adeo ut ante prandium publice nihil determinetur. A prandio miles quidam equester per singula hospitia dicit : Az úr ő klme izeni, hogy urunk ő naga azt parancsolja, hogy Kgtek mindnyájan udvarhoz felgyűljen, mivel török levél érkezett s az olvastatik. Hac admonitione intellecta confluunt regnicolae solito frequentius legunturque praedictae literae hoc modo : Erdélynek főrendei és minden állapotbeliek, adjon isten dolgaitoknak jó végit. Az hatalmas császár pénzit, kincsét noha eddig is be kellett volna kiildenetek, de miért nem külditek, nekünk mindjárt megírjátok, azt is, mennyit szedtetek fel benne s kik akadályoznak titeket annak felszedésében etc. Datum ex Temesvár etcetera. His itaque perlectis proponit dom. praesidens, unusquisque sobrie discurrat super hoc negotio, quid et quo pacto respondendum sit dicto vezerio Biulensi ? Ubi notandum quod proceribus ac magnatibus non comparentibus, tain teneri iuvenculi, immaturi, inexperti, ignari idiotae instituunt varias