Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)

24. fejezet: 1649-1657 - Törvények és okiratok

peditionem facere possunt, dixit, se duo praecipue milii sigui­ficanda in mandatis a principe habere. Primum duos non ita pridem a regni Poloniae proceribus legatos principi adfuisse, qui peterent, ut expeditionem suam ad proximum ver differ­ret, vel si id lieri non possit saltem ut amicus veniret, paratos enim esse se principem pro rege habere, saluis tamen suis priuilegiis religionem et libertatem concernentibus. Alterum est rumorem inualuisse se ab exercitu Caesa­reo, sub ductu comitis Hazfeldii Cracouia repellendum esse, quum primum is eo appropinquaret, proinde principem me enixe rogare, ut his consiliis ego tempestiue anteuerterem, jurare enim se nihil hactenus contra suam Mttem Caesam, vel consilio actitasse, vel tale quidpiam cum quouis initurum esse, quod vel ad minimam Suae Mttis offensionem pertinere posset, quod si vero horum aliquid Hazfeldius, contra se moliretur, matura se tum iure usurum et suis et foederatorum viribus. Inter colloquendum dixit expectari a suo principe Mosci legatum Cosacos misisse principi triginta millia militum eosque summopere expeditionem hanc in Poloniam urgere, regem Sueciae facile passurum, ut princeps in Poloniae regem eligatur, retenta tamen sibi Prussia. Respondi praemissis curialibus me data occasione ratio­nem habiturum eorum omnium, quae mihi uarrauit, non ha­bere me a multo tempore litteras a comite Hatzfeldio, neque scire quid rerum ibi agatur etc. tandem cum urgeret suam breuem expeditionem respondi me desiderium hoc suum suae Caesae Mtti relaturum. b) Szelepcsenyi kovetjelentdse. Srma Caesar. Regiaque Mttas dne dne Clemente. Pridie festi sancti Matthiae apostoli, quae erat 23 praesentis mensis Februarii conueni illustrissimum principem Transylvaniae in castris ad Torky positis, ubi factis congruis nomine Mttis Yrae Srmae salutationis actibus, expositaque eiusdem Mttis Yrae Scrmae legatione tandem post ultro citroque factos discursus, quibus cum mixta mente Mttis Vrae ab ulteriore progressu suo reuocare conatus sum, hodie in hunc sensum mihi replicuit: se nunquam expeditionem hanc hostili aliquo contra Mattem vestram Scrmam animo suscepisse, neque eo fine, cum ullo unquam confoederasse, quin potius semper con­suetam in eandem deuotionem suam in dies magis adaugere studuisse; vero cum iam loco mouerit, perque tot et tam ardua itinera multo labore ac fatigio hucusque peruenerit,

Next

/
Oldalképek
Tartalom