Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)
24. fejezet: 1649-1657 - Törvények és okiratok
non videre niodum. quo salua existimatione sua et fide successorum regi data regressum suum, iam statim instituere possit; nihilominus, ut debitum tam benignae Mttis Vrae Scrmae interpositionis respectum se prae oculis habere contestetur paratum se inire tractatum cum dnis Polonis a quibus antea inuitatus erat, dummodo proponant media talia quae fidei suae confederatis datae non praeiudiciat; inde me quoque requisiuit ut Illmo regni Poloniae mareschalco hoc ipsum significem per litteras, hasque ad Mttem Yram Srmam pro declarando suo praesenti erga Mttem Vram respectu, quantocius transmittam. Ego quoque statim ac praefati mareschalkii responsum accipere, Mttem Vr. Srmam tam de eo, quam etiam de ulterioribus meis negotiationibus certiorem reddere non intermittam. Seruet deus Mttem Vr. Srmam toto orbi christiano saluam et incolumem ac foelicissime gubernante. Datum in castris ad civitatem Prinocsko positis die 28. mensis Februarii. Auno d. 1657. Ejusdem Mattis Vrae Sacr. humillimus subditus ac capellanus Georgius Szelepcsenyi Eppus Nitr. m. p. (Eredeti a bdcsi allami titkos ltban.)