Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)

24. fejezet: 1649-1657 - Törvények és okiratok

244 ERDEI.TI ORSZACrGYlTLESI EMI.&KEK. Denique hominem pariter, siue tabellarium eiusdem, ad regem Sueciae literas deportantem, simili modo violenter inuaserint, ablatisque ab eodem praetactis literis, ipsum vin­culis ligatum, tanquam publicum malefactorem. ad arcem Lyublyo captivum abduxerint. Quibus ex causis et rationibus, quod si etiam quidpiam contra dictos polonos moliendi in animo haberet an non me­rito, et ex aequo facere sibi liceret, et posset, sapienti Mtis Vrae Sacr. judicio ponderandum subjicit Porro intellecta hac principis resolutione, quasi ambigua, volens ulterius quoque, pro debita fidelitate mea, erga Mtem Yram Sac. habita, intentionem eiusdem principis limpidius indagare, mihi per modum discursus referenti, qualiter nempe circa Tibiscum et partes illas viciniores, vulgi rumore circum­ferretur, suam cldnem, magnam copiam militum collegisse, neque tamen constare quonam eam sua cltudo conuersura foret. Idem princeps suauiter respondit: inquiens, moris semper fuisse, quod prout principes Transylvaniae pedem stapedibus continuo fixum haberent, ita quoque modo interrupto bellicis promptos fuisse, et esse debere; sic et se habere militem col­lectum. et de facto colligi curare non negauerit; nihil tamen per hoc contra Mtem Yram Sac. vel in minimo intendere, dummodo diploma secum conclusum. ex parte Mtis Yrae Sac. seruetur intactum. Et haec Mti Yrae Sac. cum profunda humilitate habui fideliter referenda. Seruet deus Mtem Yram Sac. diutissime saluam et incolumem, atque toto orbe foeliciter imperantem. Datum Posonii die 19. Decembris, anno dni 1656. Mtis Yrae Sac. humillimus et perpetuo fidelis subditus Georgius Horuath Kisseuith m. p. Kivul: Ad Sac. Caes. et Regiam Miem, dmim dnum clsmum humillima i-elatio Greorgii Horuath lvisseuith, camerae m. v. Huugar. secretarii, et pro uuuc ablegati iuternuntii a principe Transvlvaniae Rakoczy redeuntis. (Eredeti. Orsz. leveltsir. Tortenelmi osztdly.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom