Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)

24. fejezet: 1649-1657 - Törvények és okiratok

retur dehortari. Et quamvisquidem Mtas Yra Sac. praefatos legatos de optima dicti principis mente et contestato pacis studio securos reddiderit, eiusmodique rumores nonnisi a malevolis spargi crediderit. Attamen ne Yra Mtas Sac. vi­deatur ulla in re, hoc afflicto rerum statu, regi, regnoque Polo­niae deesse, noluerit Mtas Yra Sac. intermittere, quin sae­pefatum principem ab his cogitationibus dehortaretur: eo potissimum fine, ut si princeps re ipsa comprobauerit optimam suam intentionem, Yra quoque Mtas Sac. possit eo magis regem. regnumque Poloniae, de optima eiusdem principis mente in rem polonam confirmare, sufficienter et fusius ex rationibus in instructione per Mtem Yram mihi data expressis, omnino tenore praecitatae instructionis meae declaraui et recensui. Quibus omnibus memoratus princeps debito venerationis cultu, erecto corpore, et detecto capite diligenter auditis et intellectis respondit, se intentionem hanc Yrae Mtis Sac. de­bito cum honore intellexisse, quia autem rem hanc ulteriori consideratione egere dignosceret, sic finalem quoque replicam suam differendam esse opporteret. Quo respectu die tandem huius propositionis meae post tertia, quinta nimirum die suprascripti mensis huius Decembris, circa horam duodecimam meridianam, idem princeps mihi, sui in praesentiam accersito, ad referendum Mti Yrae Sac. loco responsi dedit. Cumprimis non dissimili honore et veneratione atque modo ut praemis­sum Mtem Yram Sac. salutando, declarauit, se nunquam fuisse aliena mente erga rempublicam Poloniae, fuisse potius semper bono zelo additum, et esse etiam num. Yerum quia boni Poloni, primo quidem filium eius uni­genitum Franciscum Pakoczy pro rege Poloniae coronando invitassent, tandem certis praegnantibus ex rationibus, prae­sertim religionis respectu, ipsomet principe renuente; demum quoque ipsimet principi offerentes, eundem pro rege, et qui­dem ipsomet altero legato Poloniae apud Mtem Yram Sac. existente Yielopolszkv vocato (ut idipsum literis ipsius ad manus suas in specie habitis princeps testaretur) cooperante, petiuissent, et ultro institissent; iam vero ad Vram Mtem Sac. confugiendo, eandem diguitatem regiam Mti Vrae offerent, ex quo uon obscure adverteret princeps, se per bonos polonos, non sine laesione honoris, quem quilibet, prout et ipse princeps, charius vitae aestimaret, manifesto vexari. Praeterea iidem poloni certos curros donariis, seu mu­neribus ab electore Saxoniae sibi oblatis, oneratos et expe­ditos, in comitatu Aruensi, absque omni causa violenter inua­serint et despectuose perfregerint.

Next

/
Oldalképek
Tartalom