Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)

24. fejezet: 1649-1657 - Törvények és okiratok

diversumquid de principe sentiendi ; si tarnen imposterum simile quid contingeret, suam m te m facturam esse, ut eidem quoque principi innotescat, talique pacto directuram hoc ne­gotium, ut bonum principis suae mte cordi fuisse deprehenda­tur: nihil addubitans de reciproco principis affectu, quin po­tius coniidens, eundem pari voluntate in quibusuis occasioni­bus, quod in debiti et obligations argumenta expediens et pro­ficuum esse perspexerit, constanter et bono zelo perrecturum. Secundo. Quod confirmationem collationis liberae dispositionis mgci Stephani Kun, super bonis suis impertien­dam attinet : sua m ta s diplomati, articulis, et juri suo regio inhaeret, tanto magis, quod sua mtas intellexerit Barkoczium, jus suum in memoratis bonis principi produxisse, et principem annuisse, ne ampluis negotium urgeatur. T e r t i o. Si quippiam in praejudicium diplomatis, et potestatis eidem principi concessae, quo nimirum ad casus no­tae infidelitatis, de defectus seminis etc, diplomate expressos, hie in aula suae m ti s sollicitatum fuerit, in iis, sollicitatores ad principem ut relegentur, suam mtem ordinaturam esse. Quarto. Circa controversiam, super honore supremi comitatus de Zathmar : non dubitare suam m te m, quin prin­cipi optime constet, qualenam jus habeat Adamus Karoly ad retinendam dignitatem honoris illius, adhuc ante tempóra prin­cipis, non solum parti istius Karoly, sed ipsimet per praede­functam suam m ie m, imperatorem Ferdinandum Secundum gloriosae reminiscentiae, genitorem suae m ti s desideratissi­mum, benigne collatam, sed postmodum etiam per suam mtem modernam, clementer confirmatam. de quo negotio cum in tractatu Thokaiensi mentio et certa conclusio iam antea facta fuisse perhibeatur, suam quoque mtem huiusmodi tractatum perquiri curaturam, interim vero negotium in suo, quo nunc existit, statu relinquendum. Q u i n t o. Quoad decimas comitatuum Beregh etUgocha; ius arendationis earundem, ad fiscum regium pro confiniis, prae aliis pertinere, constat ex vi articuli diaetae anni millesimi sexcentesimi quadragesimi septimi, et aliorum ibidem specifi­catorum. Et quemadmodum antea praenotatae decimae ad ea confinia, ubi maior exigebat necessitas, conversae et appli­catae fuerant, suam m te m nunc quoque idem facturam. Sexto. Tertiam porro salis nitri partem a principe gra­tis oblatam, sua mtas benigne acceptat, non dubitans eundem principem, id quoque permissum, ut si officiales suae mtis in maiori etiam quantitate, quam tertia ilia pars constitueret, salnitrum coemere necessum habuerint, liberam illud a prae­paratoribus coemendi facultatem attributurum esse.

Next

/
Oldalképek
Tartalom